§2.8.1epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma! voco, quaero ecquid litterarum.
\n当我像往常一样,在傍晚焦急地等待你的来信时,瞧啊,有消息说仆人们从罗马来了! 我叫来他们,问有没有信。
negant.
他们说没有。
"quid ais?"
inquam
"nihilne a Pomponio?"
perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via.
\n“你说什么? ”\n我说,\n“蓬波尼乌斯什么也没写来吗? ”\n他们被我的声音和脸色吓坏了,承认他们收到了信,但在路上丢了。
quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat.
你还想问什么? 我感到非常懊恼;因为这几天来,你寄给我的信没有一封是不包含有益且愉快之事的空洞之作。
nunc si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum.
现在,如果你在四月十六日寄出的那封信里有什么值得载入历史的内容,请尽快写信告诉我,免得我们一无所知;但如果除了开玩笑别无他物,就把那玩笑本身再写一遍发给我。
et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum.
另外,你要知道年轻的库里奥来拜访我了。
valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum
"reges odisse superbos.
他关于普布利乌斯的谈话与你的来信非常吻合;他自己更是以一种令人惊异的方式\n“憎恨傲慢的国王们。
"
peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse.
”\n他同样讲述道,青年们正满腔怒火,无法忍受这些事情。
bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus.
如果希望寄托在他们身上,那我们可就太好了;我看,我们还是干点别的吧。
ego me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse.
我投身于历史;尽管你可能会认为我是萨乌菲乌斯。
nihil me est inertius.
没有什么比我更闲散的了。
§2.8.2sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis.
\n\n不过,请了解我的行程,以便你决定在哪里见我。
in Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias.
我们想在帕里利亚节去福尔米亚的别墅;此后,既然你认为目前我们应该避开那个优雅的湾区,我们将在五月一日离开福尔米亚,以便在五月三日到达安提乌姆。
ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias.
因为安提乌姆的竞技会将在五月四日至五月六日举行。
eos Tullia spectare vult.
图莉娅想观看。
inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias.
此后我打算去图斯库鲁姆的别墅,然后去阿尔皮努姆,并在六月一日返回罗马。
te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus.
请务必在福尔米亚、安提乌姆或图斯库鲁姆的别墅里与我相见。
epistulam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
把之前丢失的那封信补写给我,并添上一些新消息。