§2.7.1de geographia etiam atque etiam deliberabimus.
关于《地理学》,我将一再权衡。
orationes autem a me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam.
然而,你向我索要两篇演说辞;其中一篇我因为已经谢绝而不愿撰写,另一篇则是为了避免称赞一个我并不喜爱的人。
sed id quoque videbimus.
但那件事我们也以后再说。
denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.
总之,总会有一些作品问世,免得让你觉得我完全无所事事。
§2.7.2de Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus.
关于普布利乌斯,你写信告诉我的事确实令我高兴,我也希望你在来的时候,能把这些事情顺着所有蛛丝标记彻底调查清楚带给我,在此期间,如果你了解到或怀疑到任何事情,请写信告诉我,尤其是关于出使一事,他打算如何行动。
equidem ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
事实上,在我读到你的来信之前,我就渴望去针对那个家伙,凭赫拉克勒斯起誓,这并不是为了推迟与他的出庭担保期(因为我在诉讼方面有着惊人的热忱),而是因为在我看来,如果他因成为平民而获得了什么迎合大众的资本,他也注定会失去它。
"quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?"
quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius legationem.
“因为究竟是为什么? 你转为平民,难道是为了去给提格兰谒见问安吗? 告诉我,难道亚美尼亚的国王们平时不给贵族回礼吗? ” 总之,我已经磨刀霍霍,准备对他的这次出使大加讨伐。
quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium.
如果他鄙视这次出使,而且正如你所写,这激起了库里亚法案的提出者和占卜吉凶者的愤怒,那将是一场精彩绝伦的看戏。
hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est.
凭赫拉克勒斯起誓,说实话,我们的普布利乌斯受到了颇具侮辱性的对待:首先,他曾经在凯撒家中是唯一的男人,现在却连二十人委员会都进不去;其次,原本说好的是另一种出使,给的却是另一种。
illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur.
那项用于敛财的肥缺出使,依我看,是留给皮绍鲁姆的德鲁苏斯,或是留给祭宴委员瓦蒂尼乌斯的;而这项寒酸的、跑腿传信的出使,却给了一个其护民官任期正被留作那些家伙应付时局之用的男人。
incende hominem, amabo te, quod potes.
求求你,尽你所能去煽动这家伙。
una spes est salutis istorum inter istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione.
我们唯一的安全希望就在于那些人内部的分歧;我已经从库里亚那里察觉到了一些苗头。
iam vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec sanguinaria iuventus inimicissima est.
如今,阿里乌斯正因执政官职位被夺走而咆哮;梅加博库斯以及这群嗜血的青年们也是极其敌对的。
accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus.
但愿,但愿那场争夺鸟卜官职位的争斗也加入进来。
spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum.
我希望我能经常给你写信,报告关于这些事情的精彩消息。
§2.7.4sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam.
但我很想知道,你含糊其辞地暗示的、如今甚至在五人委员会内部也有人开始说三道四一事,究竟是怎么回事?
quidnam id est? si est enim aliquid, plus est boni quam putaram.
那到底是什么? 因为如果确有其事,那可比我预想的还要好。
atque haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica.
而且我希望你不要认为,我向你打听这些是出于“实践的动机”,仿佛我的心正迫不及待地想在国家事务中有所作为一样。
iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles,
"
κἂν ὑπὸ στέγῃ
πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί. "
早在很久以前,甚至在还被允许的时候,我就对掌舵感到厌倦了;而如今,当我是在舵轮并非被我丢弃、而是被强行夺走的情况下被迫弃船时,我渴望从陆地上观望那些家伙的船只失事,正如你的朋友索福克勒斯所说,我渴望: "即使在屋顶之下,也带着安眠的心境,去倾听那密集的雨滴声。
§2.7.5de muro quid opus sit videbis.
"关于墙的事,你看着办需要做什么。
Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cciↃↃ IↃↃ scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx.
卡斯特里基乌斯那里的差错我们将予以纠正,然而昆图斯之前写信给我说的是15,000塞斯特尔提乌斯,而不是写信给你姐姐说的30,000塞斯特尔提乌斯。
a. † Terentia tibi salutem dicit.
特伦提娅向你问好。
Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti.
小西塞罗嘱托你,要你给阿里斯托德穆斯一个关于他自己的答复,就如同你对他堂兄(你姐姐的儿子)所作的答复一样。
de Ἀμαλθείᾳ quod me admones non neglegemus.
关于“阿玛尔忒娅”,你对我的提醒我不会忽视。
cura ut valeas.
多保重身体。