§2.4.1fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego.
你把塞拉皮翁的书送来,真是帮了我一个大忙;老实说,在我们之间,这本书我连千分之一都几乎看不懂。
pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres.
为了这本书,我已经吩咐用现款付给你,免得你把它作为礼物记入出账。
at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas.
不过,既然提到了钱,请代我留意,无论用什么办法,尽早与蒂蒂尼乌斯结案。
si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus.
如果他不坚持他之前表示过的意见,那么如果能在蓬波妮娅同意的情况下,把那些买得不合算的东西退掉,我将最为高兴;如果连这也不行,那么宁可退钱,也不要留下任何芥蒂。
valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias.
我非常希望你能在出发之前,像往常那样怀着友爱且细致地处理完这件事。
§2.4.2Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim †Sirpiae† condicione; sed facile patior.
那么克洛狄乌斯,如你所说,要去提格兰尼斯那里了! 我倒希望是在†西尔皮亚†的条件下,但我对此无所谓。
accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus.
因为那个时候对我们申请“自由使节”更为合适,那时我们的昆图斯,正如我们所希望的,已经过上了闲暇的生活,而我们也搞清楚了那个“好女神的祭司”会变成什么样的人。
interea quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.
在此期间,我们将以平和的心态,甚至以喜悦和乐意的心情,与缪斯女神们为伴;我绝不会想到去嫉妒克拉苏,也不会后悔自己没有背叛自己。
§2.4.3de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor.
关于地理学,我会努力让你满意,但我不做任何确定的保证。
magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet.
这是一项宏大的工作,不过,既然你吩咐了,我会尽力让这次旅行能为你留下一部作品。
§2.4.4tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes facito ut sciam.
你在国事方面打听到的任何消息,尤其是你认为谁会成为未来的执政官,务必让我知道。
tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare.
虽然我有些过于好奇了,因为我已经决定现在不再去考虑国事。
§2.4.5Terentiae saltum perspeximus.
我们考察了泰伦提娅的林地牧场。
quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.
你还想要什么? 除了多多纳的橡树,我们什么都不缺,简直就像拥有了整个伊庇鲁斯。
§2.4.6nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano.
我们在朔日左右,要么在福尔米亚的别墅,要么在庞培的别墅。
tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito.
如果我们不在福尔米亚,如果你还爱我们,就请到庞培来。
id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
这不仅对我们非常愉快,对你来说也确实算不上绕道。
§2.4.7de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur.
关于那堵墙,我已吩咐菲洛蒂穆斯,不要阻挠你认为应该做的事情。
tu censeo tamen adhibeas Vettium.
不过我建议你还是找维蒂乌斯商量一下。
his temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
在如今这个每个优秀公民的生命都如此不稳定的时期,我极其珍视帕拉蒂努斯运动场哪怕仅仅一个夏天的享用,但前提是,我最不希望看到蓬波妮娅和孩子生活在塌方的恐惧中。