§2.3.1primum, ut opinor, εὐαγγέλια.
首先,我想,是 εὐαγγέλια。
Valerius absolutus est Hortensio defendente.
瓦莱里乌斯在奥尔坦西乌斯的辩护下被宣告无罪。
id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse.
这场审判被认为是对奥路斯之子的照顾;而且我怀疑,正如你所写的,埃皮克拉特斯一直很放肆。
etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant.
因为他的军靴和涂了白粉的绷带并不合我的心意。
quid sit sciemus cum veneris.
具体是怎么回事,你来的时候我们就会知道了。
§2.3.2fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere.
至于你指责窗户狭窄,你要知道你是在指责 Κύρου παιδείαν。
nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψισ μὲν ἡα, to\ de\ o(rw/menon β, γ, a)kti=nes de\ δ kai\ ε.
因为当我说了同样的话时,居鲁士说,如果窗户太宽,花园的 διαφάσεισ 就没有那么赏心悦目了;因为 ἔστω ὄψισ μὲν ἡα, to\ de o(rw/menon β, γ, a)kti=nes de\ δ kai\ ε。
vides enim cetera.
因为其余的事情你是知道的。
nam si κατ' εἰδώλων videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis.
因为如果我们是 κατ' εἰδώλων 来观看,那么 εἴδωλα 在狭窄的地方就会非常吃力。
nunc fit lepide illa ἔκχυσισ radiorum.
现在,那种光线的 ἔκχυσισ 发生得非常美妙。
cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.
如果你指责其他地方,我不会保持沉默,除非那是不用花钱就能改正的类似问题。
§2.3.3venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶσ εἰσ ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν.
现在我谈到一月份以及我们的 ὑπόστασιν 与 πολιτείαν,在其中我们将 Σωκρατικῶσ εἰσ ἑκάτερον,但最终还是像他们习惯的那样,选择 τὴν ἀρέσκουσαν。
est res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet.
这确实是一件需要极深思熟虑的事;因为我们要么坚决抵抗农地法(其中虽有某种斗争,却充满赞誉),要么保持沉默(这与去索洛尼乌姆或安提乌姆无异),或者甚至给予协助(据说凯撒对我抱有如此期待,以至于他毫不怀疑)。
nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem.
因为科尔内利乌斯(我说的是凯撒的亲信巴尔布斯)来过我这里。
is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret.
他断言,凯撒在一切事务中都将听取我和庞培的建议,并努力将克拉苏与庞培联合起来。
§2.3.4hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium.
这里有这些好处:如果愿意,我可以与庞培、甚至与凯撒建立最紧密的联系,与敌人和解,与大众和平,享有晚年的闲暇。
sed me κατακλεὶσ mea illa commovet quae est in libro tertio:
"
interea cursus, quos prima a parte iuventae
quosque adeo consul virtute animoque petisti,
hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
但我那首在第三卷中的 κατακλεὶσ 却动摇着我: “在此期间,你自青年时代初期起,甚至作为执政官时,以美德和勇气所追求的道路,坚持下去,并增加善人们对你的名声与赞誉。
"
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur
"
εἷσ οἰωνὸσ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης. "
sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus.
” 既然在那个有许多内容是以 ἀριστοκρατικῶσ 方式写成的书卷里,卡利奥佩女神亲自对我作了这些指示,我认为毫无疑问,我们应当永远认为: “εἷσ οἰωνὸσ ἄ识别σ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.” 但这些事还是留到孔皮塔里亚节散步时再说吧。
tu pridie Compitalia memento.
你要记住孔皮塔里亚节的前一天。
balineum calfieri iubebo.
我会让人把浴室烧热。
et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus.
泰伦提娅也邀请了蓬波妮娅;我们会把母亲也带上。
Θεοφράστου περὶ adfer mihi de libris Quinti fratris.
从弟弟昆图斯的书里给我带一本 Θεοφράστου περὶ 来。