§2.23.1numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam.
我想你以前从未读过我非亲手所写信件。
ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear.
由此你可以推想出我是被何等繁重的事务缠身。
nam cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.
因为我没有一点空闲时间,而且为了恢复我微弱的声音又必须散步,我便在散步时口授了这些内容。
§2.23.2primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
因此,首先我希望你了解这件事,我们的大友“萨姆普西凯拉穆斯”对自己的现状深表悔恨,渴望重返他跌落前的地位,并向我们吐露他的痛苦,有时还公开寻求药方,而我却根本找不到任何药方;其次,那个党派的所有发起者和盟友在没有对手的情况下也正在日渐衰微,而且所有人无论是在意愿上还是在言论上的共识,都从未像现在这样一致。
§2.23.3nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus.
而我们(因为我确信你想知道这件事)则不参与任何国家公共决策,而是将我们全部的心神投入到广场的辩护工作和劳碌之中。
ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur.
由此,正如容易理解的那样,我们沉浸在对我们曾成就的事业的许多重温和怀念之中。
sed βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat.
但是我们那个“牛眼女人”的同胞兄弟正在散布和发出不小的恐吓,虽然他对“萨姆普西凯拉穆斯”予以否认,却在其他人面前公开炫耀、大肆昭示。
quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola.
因此,如果你爱我像你确实深爱着我那样,如果你在睡觉,请醒来;如果你在站着,请迈步;如果你在迈步,请奔跑;如果你在奔跑,请飞奔而来。
credibile non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam.
难以想象,我是在何等程度上寄托于你的建议和智慧,尤其是——在何等程度上寄托于你的爱和忠诚。
magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est.
事态的严重性或许需要冗长的叙述,但我们心灵的契合仅凭言简意赅便已足够。
permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae.
对我们来说极其重要的是,即使你无法在选举大会时到场,至少在宣布他当选时,你要在罗马。
cura ut valeas.
保重身体。