§2.22.1quam vellem Romae mansisses! mansisses profecto si haec fore putassemus.
我多希望你留在了罗马! 如果我们曾料到会发生这些事,你肯定会留下的。
nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus.
因为我们本可以非常容易地控制住我们那个“爱蜜的小美男子(指克罗狄乌斯)”,或者至少能够知道他要做什么。
nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.
现在情况是这样的:他到处飞窜,狂怒不已;他没有确定的计划,却威胁了许多人;他似乎要去做机会呈现在面前的任何事;当他看到当前的这种局势受到何等痛恨时,他似乎要向那些促成此事的人发动攻击;然而当他再次想起他们的权势和军队时,他又转而攻击体面人,并对我们本人一会儿威胁要使用暴力,一会儿威胁要诉诸审判。
§2.22.2cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse.
庞培与他进行了交涉,正如庞培本人向我转述的那样(因为我没有其他见证人),他交涉得很激烈,说如果由他自己放行成为平民并亲手武装起来的那个人向我制造危险,他自己就将背负极大的背信弃义和罪恶之恶名;他说,那个人和阿庇乌斯都曾就我的安全向他做出过承诺;如果那个人不遵守这一承诺,他将以一种让所有人明白没有任何东西比我们的友谊对他更重要的方式来对待此事。
haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum.
庞培在说了这些以及许多类似意思的话之后,说那个人起初确实反驳了很久,但到最后终于屈服,并保证绝不做出违背庞培意愿的事。
sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui.
然而,在那之后,那个人并没有停止用极其刻薄的语言议论我们。
quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.
但即使他不这样做,我们依然不会相信他,而是会像现在这样做好一切准备。
§2.22.3nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus.
如今,我们行事谨慎,以至于人们对我们的支持和我们的力量每天都在增长;我们完全不参与任何国家政务,而是以极大的勤勉致力于诉讼以及我们在广场上的那些辩护工作;我们感到这不仅让那些使用我们服务的人极其感激,而且在普通民众中也极受欢迎。
domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.
家里门庭若市,人们在路上迎候,对执政官时期的记忆得以重温,支持的态度得以显露;这使我们产生了一种希望,以至于那场迫在眉睫的斗争有时在我们看来也并非必须逃避。
§2.22.4nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide.
如今我既需要你的建议,也需要你的爱和忠诚。
qua re advola.
因此,请飞奔而来吧。
expedita mihi erunt omnia si te habebo.
如果有了你,一切对我来说都将易如反掌。
multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.
通过我们的瓦罗可以办成许多事,如果你在旁督促,这些事会更加稳固;从普布里乌斯本人那里可以套出许多话,了解许多对你来说无法隐瞒的事情;还有许多其他的事——但在我万事都需要你的时候,逐一说明是荒谬的。
§2.22.5unum illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum.
我希望你确信这一点:只要见到你,一切对我来说都将迎刃而解;但一切的关键在于,必须在他就职之前。
puto Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros.
我认为,在克拉苏的催促下,如果你在场——你能够通过那个“牛眼的女人”从他本人那里了解到他们是以何种信用行事的——我们将要么免受麻烦,要么至少不会犯错。
precibus nostris et cohortatione non indiges; quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.
你不需要我们的恳求和鼓励;你明白我的意愿、时局以及事态的严重性要求什么。
§2.22.6de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia.
关于国家,除了所有人对掌握一切权力者的极大痛恨之外,我没什么可写给你的。
mutationis tamen spes nulla.
然而,变革的希望毫无。
sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet.
但是,正如你很容易感受到的,庞培本人已极其厌倦且深感后悔。
non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.
我无法充分预见到我会认为有什么结局;但这些事情肯定会爆发到某个地方。
§2.22.7libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis, tibi remisi.
我把亚历山大的书寄还给你了,他是个粗心的人,算不上好诗人,但并非毫无用处。
Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.
我乐意接纳了努梅里乌斯·努梅斯提乌斯为友,并发现他是一个庄重、谨慎且配得上你推荐的人。