§2.19.1multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum;
许多事情令我焦虑,既因为国家如此巨大的动荡,也因为那些针对我自身的、数不胜数的危险;但对我来说,没有什么比斯塔提乌斯被释放更令人不快的了。
"
nec meum imperium, ac mátto imperium, nón simultatém meam
reverteri saltem!
"
nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo.
“我的命令——不,且不说我的命令,难道连我的愤怒也至少无法让他回来吗! ” 我既不知道该怎么办,而实际情况也没有传闻的那么严重。
ego autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem.
但我甚至无法对我深爱的人们发怒;我只是感到悲伤,而且确实感到不可思议。
† cetera in magnis rebus†.
†其余的事情都在重大事务中†。
minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse.
克罗狄乌斯对我的威胁和冲突对我的影响很小;因为我似乎既能以极大的尊严面对它们,也能毫无痛苦地避开它们。
dices fortasse:
"dignitatis ἅλισ tamquam δρυόσ, saluti, si me amas, consule.
你也许会说: “‘尊严就像橡子一样已经足够了’,如果你爱我,就考虑一下安全吧。
"
me miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret.
” 可怜的我啊! 你为什么不在场? 如果你在,绝不会错过任何事情。
ego fortasse τυφλώττω et nimium τῷ. §2.19.2scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam vellem non modo quam putarem.
我可能盲目了,而且太…… 要知道,从来没有发生过任何事情,像目前的这种状态一样,如此臭名昭著、如此可耻,如此同样地遭到所有阶层、阶级和年龄的人的反对。 誓愿神明,这比我所希望的、更不用说比我所能想到的还要严重。
populares isti iam etiam modestos homines sibilare docuerunt.
那些民营派的人现在甚至教会了温和的人去喝倒彩。
Bibulus in caelo est nec qua re scio, sed ita laudatur quasi
"
unus homo nobis cunctando restituit rem.
比布鲁斯被捧上了天,我不知道是为什么,但他受到的赞扬就好像: “一个人通过拖延,为我们挽救了国家。
"
Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se adflixit.
” 庞培,我们所挚爱的人,这正是我最大的痛苦所在,他自己毁灭了自己。
neminem tenent voluntate; ne metu necesse sit iis uti vereor.
他们没有用好意挽留住任何人;我担心他们不得不使用恐惧。
ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi; utor via.
然而,由于那份友谊,我既不与那个阵营斗争,也不赞同它,以免否定我以前所做的一切;我走中间道路。
populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est; "
nóstra miseriá tu es magnus—
"
miliens coactus est dicere; "
Éandem virtutem ístam veniet témpus cum gravitér gemes
"
totius theatri clamore dixit itemque cetera.
民众的情感在剧场和表演中看得最清楚;因为在角斗士比赛中,无论是主宰者还是他的辩护人们都被嘘声撕碎了;在阿波罗节日竞技中,悲剧演员迪菲卢斯粗暴地抨击了我们的庞培: “由于我们的苦难,你变得伟大——” 他被强迫说了成千上万遍; “终有一天,你会为你那同样的德行而痛苦地呻吟” 在整个剧场的呼喊声中他说道,其他台词也是如此。
nam et eius modi sunt ii versus uti in tempus ab inimico Pompei scripti esse videantur:
"
si neque leges neque mores cogunt—,
"
et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta.
因为这些诗行是如此契合,以至于它们似乎是庞培的敌人为当下这个时刻而写的: “如果法律和习俗都无法强迫——” 等等,其他台词也是在巨大的嘈杂声和呼喊声中说出的。
Caesar cum venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus.
凯撒在毫无生气的掌声中到来,年轻的库里奥紧随其后。
huic ita plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat.
人们对他的掌声,就像在共和国安全时给庞培的掌声一样。
tulit Caesar graviter.
凯撒对此感到很不快。
litterae Capuam ad Pompeium volare dicebantur.
据说信件正飞往卡普阿的庞培那里。
inimici erant equitibus qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur.
他们对那些起立为库里奥鼓掌的骑士们心怀敌意,甚至视所有人为敌;他们威胁要废除罗斯基乌斯法,甚至还有谷物法。
sane res erat perturbata.
局势确实非常混乱。
equidem malueram quod erat susceptum ab illis silentio transiri, sed vereor ne non liceat.
我本来更希望他们所采取的行动能在沉默中被放过,但我担心这不会被允许。
non ferunt homines quod videtur esse tamen ferendum; sed est iam una vox omnium magis odio firmata quam praesidio.
人们无法忍受那些看似必须忍受的事情;但现在所有人都发出了同一个声音,这声音因仇恨而比因防御而更加坚定。
§2.19.4noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est.
而我们的普布利乌斯正威胁我,他是我的敌人。
impendet negotium, ad quod tu scilicet advolabis.
麻烦即将来临,你当然会飞奔而来。
videor mihi nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam sat bonorum habere firmissimum.
我似乎拥有由所有善人、甚至是足够好的人组成的执政官级别的强大队伍。
Pompeius significat studium erga me non mediocre; idem adfirmat verbum de me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit sed ipse fallitur.
庞培向我展示了不寻常的好意;他甚至坚称那个人(克罗狄乌斯)不会对我说一个字;在这一点上他没有骗我,而是他自己被骗了。
Cosconio mortuo sum in eius locum invitatus.
科斯科尼乌斯死后,我被邀请接替他的位置。
id erat vocari in locum mortui.
这真是被召集去填补死人的位置。
nihil me turpius apud homines fuisset neque vero ad istam ipsam ἀσφάλειαν quicquam alienius.
在人们面前,没有什么比这对我来说更可耻的了,而且对于那个安全本身来说,也没有什么比这更格格格不入的了。
sunt enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos meam retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem.
因为那些人在善人中声名狼藉,如果我去了,我就会在恶人中保留自己的恶名,同时又承担了他人的恶名。
Caesar me sibi vult esse legatum.
凯撒希望我做他的副官。
§2.19.5honestior declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio.
这是对危险更体面的避让;但我并没有拒绝这个。
quid ergo est? pugnare malo.
那又怎么样呢? 我宁愿战斗。
nihil tamen certi.
然而没有什么是确定的。
iterum dico
"utinam adesses!"
sed tamen si erit necesse, arcessemus.
我再说一遍:“但愿你在场! ”但如果必须的话,我们会召唤你。
quid aliud? quid? hoc opinor.
还有什么? 什么? 我想是这个。
certi sumus perisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? sed haec scripsi properans et me hercule timide.
我们确信一切都完了;因为我们为什么还要装模作样这么久呢? 但这些我是匆忙中写的,而且誓愿神明,是胆战心惊地写的。
posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges.
此后,如果我有一个极其忠实的人可以托付,我会把一切都向你写得明明白白;或者,即使我写得晦涩难懂,你也会明白。
in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ.
在那些信中,我会把自己当成莱利乌斯,把你当成富里乌斯;其余的事情都将在谜团中。
hic Caecilium colimus et observamus diligenter.
在这里,我们尊敬并悉心照料凯基利乌斯。
edicta Bibuli audio ad te missa.
我听说比布鲁斯的告示已经发给你了。
iis ardet dolore et ira noster Pompeius.
我们的庞培因它们正痛苦和愤怒地燃烧着。