Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §2.18.1-2.18.4

民众的不满与面对凯撒拉拢的纠结

第 46 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗报告了罗马严峻的政治压迫和民众的不满,表达了对凯撒提供使节职位的纠结,并请求阿提库斯随时准备协助他。

§2.18.1accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi.
我收到了你的几封信,从中我了解到,你是怀着怎样悬疑和焦虑的心情,渴望知道有什么新消息。
tenemur undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora.
我们四面受敌,甚至不再拒绝沦为奴隶,但我们将死亡和流放视作更大的灾难而感到恐惧,而这些实际上要轻得多。
atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo cuiusquam sublevatur.
如今这般现状正受到所有人异口同声的哀叹,却未因任何人的只言片语而有所减轻。
σκοπὸσ est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere.
据我推测,那些掌权者的意图是,不给任何人留下任何施恩的机会。
unus loquitur et palam adversatur adulescens Curio.
唯有年轻的库里奥在发声并公开反对。
huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur.
善人们向他致以最热烈的掌声、在广场上给予他极具敬意的问候,此外还表达了极多的好意。
Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur.
而富菲乌斯则在众人的叫喊、辱骂和嘘声中被追逐。
his ex rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.
从这些事情中,得到的不是希望,而是更大的痛苦,因为你看到城邦的意志虽被释放,其勇气却被束缚。
§2.18.2ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore.
免得你碰巧要细致地询问每件具体的事,整个局势已落到这般地步,以至于完全没有希望在某一天不仅私人、甚至连政务官都能获得自由。
hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit.
然而,在这种压迫下,至少在小圈子和宴会中,谈论比以前更为自由。
vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis.
痛苦开始战胜恐惧,但其结果却是万事皆充满了绝望。
habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis.
坎帕尼亚法还规定,如果候选人在集会中提到以不同于尤里乌斯法的方式占有土地,就将受到诅咒。
non dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
其余的人毫不犹豫地宣誓;拉特伦西斯被认为行事高尚,因为他为了不宣誓而放弃了竞选平民护民官。
§2.18.3sed de re publica non libet plura scribere.
但关于共和国,我不想再多写了。
displiceo mihi nec sine summo scribo dolore.
我对自己感到不满,且不是在没有极大痛苦的情况下动笔的。
me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter.
我如此保全自己:既不像所有人被压迫时那样卑躬屈膝,又与我曾立下的如此伟大的功绩相比显得不够勇敢。
a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur.
凯撒非常慷慨地邀请我加入那个使节团,做他的副官,甚至还为了履行誓愿而给了我自由使节的资格。
sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim.
但后者对于抵御那个“漂亮男孩”的厚颜无耻并无足够的保护,且会使我避开兄弟的到来;而前者既更安全,又不妨碍我在想来时便随时在场。
hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam.
我保有着这个机会,但我想我不会使用它;然而无人知晓。
non lubet fugere, aveo pugnare.
我不愿逃跑,我渴望战斗。
magna sunt hominum studia.
人们的热情极高。
sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.
但我什么也不确言;你对此要保持沉默。
§2.18.4de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui.
至于斯塔提乌斯被释放以及其他一些事情,我确实感到苦恼,但现在我已完全麻木了。
tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset.
我希望或者说渴望你能在场;这样我既不缺建议,也不缺安慰。
sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.
但你做好准备,一旦我大声呼唤,你便飞奔而来。

词汇与语法注释

  1. §2.18.1quid esset novi — 中性单数属格 `novi` 作为部分属格修饰不定代词 `quid`。由于处于间接疑问句中,动词 `esset` 采用了虚拟式未完成过去时。
  2. §2.18.2eo est deducta spes ut nulla sit... fore — 由 `ut` 引导的结果从句与指示副词 `eo`(“到如此地步,以至于……”)相呼应。在此从句中,代格与不定式结构(`privatos verum etiam magistratus liberos fore`)用于说明名词 `spes`(“希望”)的具体内容。
  3. §2.18.3ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter — 连词 `ut` 在此用于限制性或对比性意义(“鉴于”、“就……而言”),分别修饰副词 `non demisse`(“不卑躬屈膝”)和 `parum fortiter`(“不够勇敢”)。`oppressis omnibus` 为夺格绝对结构。
  4. §2.18.3haec ... illa — 指示代词的对比用法,指向前一句中提到的两个选择。根据古典拉丁语规则,`haec`(近指)指代较后提到的 `libera legatio`(自由使节),而 `illa`(远指)指代较前提到的凯撒副官之职 `legatio`。
  5. §2.18.4tu vellem ego vel cuperem adesses — 虚拟式未完成过去时 `adesses` 直接隶属于表示愿望的动词 `vellem` 和 `cuperem`(省去了连词 `ut`),表达了对当下未能实现之事的强烈愿望。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §2.18.1-2.18.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:2.18.1-2.18.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。