§2.17.1prorsus ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus.
我完全像你写的那样认为,萨姆普西克拉穆斯正在动摇。
nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται.
没有什么是不必担忧的;他显然在勾结夺取独裁权。
quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant? quae si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint.
因为那突然的联姻、那坎帕尼亚土地的分配、那金钱的挥霍,究竟意味着什么? 即使这些已是极致,也依然是极大的灾难,但事物的本质决定了这些不可能是终点。
quid enim? eos haec ipsa per se delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent.
因为怎么会呢? 这些事情本身难道能让他们满足吗? 如果不是为了给自己通往其他毁灭性勾当开辟道路,他们绝不会走到这一步。
verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi circiter Idus Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit; sed conferemus tranquillo animo.
但是,正如你所写,我们大约在五月十日左右在阿尔皮努姆的别墅里不会为此哀叹,免得我们学问的精力和油膏白白浪费;相反,我们要以平静的心情进行商讨。
§2.17.2di immortales neque tam me εὐελπιστία consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica.
不朽的神啊! 现在安慰我的,不再像以前那样是美好的希望,而是冷漠(无所谓),我对待任何事情都没有像对待这件公民和公共事务这样用得上冷漠。
quin etiam quod est subinane in nobis et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse), id adficitur quadam delectatione.
甚至我们心中那有些虚荣且非不求名声的部分(因为了解自己的缺点是件好事)正带着某种愉悦。
solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra.
因为以前我常感到刺痛,担心萨姆普西克拉穆斯对祖国的功绩在六百年内看起来都会比我们的更大。
hac quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut † phocis † Curiana stare videatur.
现在,我至少确实免除了这一忧虑;因为他已经倒下,以至于库里乌斯的……看起来都在直立着。
sed haec coram.
但这些事见面再说。
§2.17.3tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches.
不过,在我到达时,你似乎会在罗马,如果这不违背你的便利,我自然乐见其成;但如果你像你写的那样过来,我希望你从德奥法内斯那里探听一下,阿拉巴尔克斯对我持有什么样的态度。
quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum me geram.
你当然要以关切的态度去询问,并从他那里给我带来关于我该如何行事的建议。
aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.
我们可以从他的话语中对局势推测出一二。