Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §2.16.1-2.16.4

对坎帕尼亚农地法的担忧与隐退决意

第 44 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗收到关于坎帕尼亚农地法的消息,严厉批评庞培向凯撒派妥协退让,并向阿提库斯表达了远离政治斗争、回归学术生活的决心。同时,他还评论了弟弟昆图斯前后矛盾的来信,并商讨了关于亚细亚过境税的争议。

§2.16.1cenato mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis.
在五月朔日的前一天,我已经吃过晚饭,正要入睡,收到了你的那封信,你在信中谈到了坎帕尼亚的土地。
quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant.
要我说呢? 起初它极大地刺激了我,以至于夺走了我的睡意,但这更多是因为思考,而非出于烦恼;在思考时,我脑海中大致浮现出以下几点。
primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram.
首先,根据你在上一封信中所写,你从他的亲信那里听说将提出一些没人会反对的方案,我曾担心会有更严重的事情。
hoc mihi eius modi non videbatur.
这(现在的方案)在我看来并不属于那种情况。
deinde ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est.
其次,为了自我安慰,对农地分配的所有期望似乎都被转向了坎帕尼亚的土地,而这片土地,即使每人分配十由格,也无法养活超过五千人;其余的所有群众必然会与他们离心。
praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.
此外,如果有什么事情能更强烈地激怒我已经看到被惊扰的“善人们”的心,那无疑就是这盘棋了,更何况在取消了意大利的关税、分配了坎帕尼亚的土地之后,除了五分之零点五的奴隶释放税之外,还剩下什么国内岁入呢? 在我看来,仅凭我们随从的一次集会呼喊,这笔税收就会烟消云散。
§2.16.2Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio.
至于我们的格奈乌斯,现在我完全不知道他在想什么。
" φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοισ ἔτι, ἀλλ' ἀγρίαισ φύσαισι φορβειᾶσ ἄτερ " qui quidem etiam istuc adduci potuerit.
“因为他不再用小笛吹奏,而是不用皮带,吐出狂暴的气息。 ”他竟然能被带到这种地步!
nam adhuc haec ἐσοφίζετο, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici; Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaerendum non fuisse; de publicanis voluisse illi ordini commodare; quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse.
因为直到现在,他还在玩弄诡辩:说他赞成凯撒的法律,但凯撒自己必须为自己的行为负责;说农地法符合他的心意,但能否被否决则与他毫无关系;说关于亚历山大国王的事,他曾希望能在某个时候解决;说他不需要去过问比布鲁斯当时是否在观测天象;说关于税吏,他曾想给那个阶层提供便利;说如果比布鲁斯当时下到广场,会发生什么,他无法预知。
nunc vero, Sampsicerame, quid dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis? "oppressos vos" inquit "tenebo exercitu Caesaris.
但现在,萨姆普西克拉穆斯,你又该怎么说呢? 说你在安提利巴诺斯山为我们建立了税收,却夺走了坎帕尼亚土地的税收? 什么? 你打算如何维持这一点? 他说:“我要用凯撒的军队把你们压制住。
" non me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.
”凭赫拉克勒斯起誓,你压制我,与其说是靠你那支军队,不如说是靠那些被称为“善人”的人的忘恩负义之心,他们从来没有在任何恩赏上回报我,甚至连言语上的感激都没有。
§2.16.3quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi viam.
但是,如果我把自己推向那个方向,我现在肯定已经找到了某种抵抗的途径。
nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem τὸν θεωρητικόν utrique a me mos gestus esse videatur.
现在我完全决定了:既然你的密友狄凯阿尔科斯和我的朋友德奥弗拉斯特之间有如此大的争议,前者将实践生活置于一切之上,而后者则推崇观照生活,那么我应该表现得好像对两者都顺从了。
puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim.
因为我认为我已经充分满足了狄凯阿尔科斯;我现在转向这一派,她不仅允许我休息,甚至还责备我为什么不一直保持安静。
qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.
因此,我的提图斯,让我们投身于那些崇高的学问中,回到我们不该离开的地方去吧。
§2.16.4quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ—.
至于你关于我弟弟昆图斯的信所写的内容,对我来说那也是“前如雄狮,后如……”。
quid dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam.
我不知道该说什么;因为他在开头几行中极力哀悼自己的留任,足以感动任何人,但随后他又缓和下来,要求我修改并出版他的年鉴。
illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse.
然而,我希望你注意你所写的关于过境税的事;他说他根据顾问会的意见将此事交给了元老院。
nondum videlicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi.
显然,他还没有读到我的信,在信中,我在调查和探明情况后,已经写信告诉他这笔税不该征收。
velim si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam.
如果有任何希腊人已经因为这件事从亚细亚来到罗马,我希望你能见见他们,如果对你合适的话,向他们表明我对这件事的看法。
si possum discedere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; εἰ δὲ μὴ (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehementer interest.
如果我能抽身,而不至于让元老院中最好的正义事业流产,我会让税吏们满意的;否则(对你坦白说),在这件事上我更愿意站在整个亚细亚和商人们一边,因为这也极大地关系到他们的利益。
hoc ego sentio valde nobis opus esse.
我觉得这正是我们非常需要的。
sed tu id videbis.
但你会看着办的。
quaestores autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam quod extremum est; te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.
至于财务官们,请问,他们甚至对基斯托福鲁斯币还在犹豫吗? 因为如果没有别的事,在我们尝试了一切之后,我连最后的退路也不会轻视;既然你鄙视这海滨的款待,我们将在阿尔皮努姆相见,并以乡间的盛情款待你。

词汇与语法注释

  1. §2.16.1cenato mihi et iam dormitanti — 与格。修饰句末的 `epistula est ... reddita`(信被送达),作接受者与格。过去分词 `cenato` 与现在分词 `dormitanti` 描述了西塞罗当时的状态。
  2. §2.16.1ut dena iugera sint — 带有虚拟语气及物动词的 `ut` 从句,表示让步(“即使每人分配十由格”)。`dena` 是分配数词(每人十个)。
  3. §2.16.2qui quidem etiam istuc adduci potuerit — 关系代词主格 `qui` 指代庞培,引导带虚拟语气 `potuerit` 的关系从句,表示惊讶或不赞同他竟然会被带到这种地步。
  4. §2.16.3utrique a me mos gestus esse videatur — `mos gerere` 接与格(此处为 `utrique`“两者”)是一个成语,意为“顺从、迎合、满足”。西塞罗意图表现得好像他既顺从了狄凯阿尔科斯(实践生活),也顺从了德奥弗拉斯特(观照生活)。
  5. §2.16.4εἰ δὲ μὴ — 希腊语条件短语,意为“否则”或“如果不能”,作为前一个条件从句 `si possum discedere...`(“如果我能抽身……”)的否定对应。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §2.16.1-2.16.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:2.16.1-2.16.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。