§2.15.1ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat.
正如你所写,我看国家政局的不确定程度,不亚于你的信中所展现的那样,但即便如此,那种传闻和意见的多样性仍令我愉悦。
Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire.
因为当我读你的信时,我仿佛置身于罗马,而且,正如在如此重大的事务中常有的那样,一会儿听到这个,一会儿听到那个。
illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
然而,我无法解释这一点:在没有人反对的情况下,究竟能找到什么来作为农地分配的资金。
§2.15.2Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio spes est.
但是,比布鲁斯在推迟民会中所表现出的那股气概,除了他个人的自我满足、而不带任何对国家政局的改良之外,还包含着什么呢? 毫无疑问,希望在于普布利乌斯。
fiat, fiat tribunus pl. , si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare.
让他当吧,让他当平民护民官吧,即便没有别的缘故,至少能让你更快地从伊庇鲁斯回来;因为我看不出你怎么可能避得开他,尤其是如果他想跟我争论些什么的话。
sed id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus.
但有一点是毋庸置疑的,如果有什么类似的事情,你一定会飞奔而来。
verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.
不过,即使不是这样,无论他是毁灭国家还是治理国家,我都为自己预定了一场精彩的演出,只要允许你在我身边一同观看。
§2.15.3cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram,
"salve"
inquit Arrius.
当我正写到这里时,看,塞博苏斯冲着你来了! 我还没来得及叹完气,“你好,”阿里乌斯就开口了。
hoc est Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi! ego vero
"in montis patrios et ad incunabula nostra"
pergam.
这就是所谓的离开罗马! 当我撞上这些人的时候,我到底是从些什么样的人身边逃出来的啊! 我确实要“回到父辈的大山,回到我们的摇篮”。
denique si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.
总之,如果不能独处,我宁可与乡下人相处,也不愿与这些过分都市化的家伙在一起;不过条件是,既然你没写什么确切的消息,我会在福尔米亚埃的别墅里等你,一直等到五月五日。
§2.15.4Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana.
泰伦提娅对你在穆尔维乌斯诉讼案中的殷勤和尽力感到非常高兴。
nescit omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat.
她完全不知道你是在维护那些占有公有地的人的共同利益;然而,你还会向税吏支付一些费用,可她连这都拒绝支付。
ea tibi igitur et Κικέρων,, salutem dicunt.
因此,她和西塞罗,,向你致意。