§2.14.1quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris.
你关于比布鲁斯的谈话,关于与“牛眼女”的交谈,甚至关于那场奢华的宴会,在我心中唤起了多么大的期待啊! 因此,请务必前来,如同向着极度渴望倾听的耳朵。
quamquam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat.
尽管我认为现在没有什么比我们那位“桑普西克拉穆斯”更让我们害怕的了,当他感到自己在众人的议论中遭受鞭挞,并看到这些政治举措极易被推翻时,他可能会开始走向毁灭。
ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
而我却已软弱到如此地步,以至于在这如今让我们虚度光阴的闲暇中,我宁愿屈服于僭主统治,也不愿怀着极大的希望去战斗。
§2.14.2de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest.
至于你频繁催促我写作一事,这是完全不可能的。
basilicam habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†.
因为福尔米亚埃人的拥挤,我拥有的简直是一座市政厅而非别墅,†而在市政厅的那个部分,埃米利乌斯部落†。
sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt.
但我且不谈平民大众;在第四点钟之后,其余的人便不再烦人了。
C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur.
盖乌斯·阿里乌斯是最近的邻居,不,他甚至已经成了同屋人,他甚至拒绝去罗马,正是为了留在这里整天和我一起讨论哲学。
ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris.
看,在另一边是塞博苏斯,卡图路斯的那个好友。
quo me vertam? statim me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr.
我该往何处去?
Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae.
凭赫拉克勒斯起誓,如果我不是看到在福尔米亚埃的别墅里等待你是最合适不过的(至少直到五月六日),我早就立刻去阿尔皮努姆了;因为你看到了,我的耳朵正奉献给什么样的人。
O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probem:
"magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti"
? sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
噢,这是多么绝妙的机会啊,如果现在趁这些人还在我这里,有人愿意从我手里买下福尔米亚埃的地产! 然而,我能赞同那句话吗:“让我们着手某件需要深思熟虑和充裕闲暇的伟大事业”? 但无论如何,我定会尽力而为,绝不吝惜劳力。