§2.13.1facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse.
多么可耻的事啊! 竟然没有人把你最甜美的来信之回信——那封从“三家馆”立刻写给你的信——送达给你! 但你要知道,我放入那封信的那个邮包,在我递交的当天就被带到了我罗马的家中,并被退回到我在福尔米亚埃别墅的这里。
itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
因此,我已吩咐将属于你的这封信送还给你,以便你从中了解当时你的那些来信对我来说是多么令人高兴。
§2.13.2Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt.
至于你写道罗马一片寂静,我也是这么想的;但凭着赫拉克勒斯起誓,在乡间可不是一片寂静,连乡间本身也再无法忍受你们的统治了。
si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit.
如果你真的来到这莱斯特律戈涅斯人的泰勒皮洛斯——我说的是福尔米亚埃——人们是何等的怒吼! 心灵是何等的愤怒! 我们的朋友“伟大者”遭到了何等深重的痛恨! 他的这个称号正与“富有者”克拉苏的称号一起变得陈旧。
credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret.
我希望你相信我,到目前为止,我还没遇到过有谁能像我这样耐心地忍受这一切。
qua re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν.
因此,相信我,让我们哲学思考吧。
iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti.
我可以向你发誓,没有什么事情是那么重要的。
tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
如果你手里有给西库昂人的信,就飞奔到福尔米亚埃的别墅来吧,我们计划于五月六日从那里出发。