§2.12.1negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest.
他们难道要否认普布里乌斯已经成为平民了吗? 这简直是专制暴政,无论如何也不能容忍。
emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse.
让普布里乌斯派人到我这里来签字吧;我将起誓,我们的格奈乌斯——巴尔布斯的同僚——曾于安提乌姆亲口对我说,他当时见证了鸟卜。
o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor.
噢,你同时送达给我的两封甜美来信! 对此我不知道该回报什么“佳音”;我完全承认我确实欠下了债。
sed vide συγκύρημα.
不过,瞧瞧这巧合!
§2.12.2emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus.
就在凯里亚利斯节当天,我刚从安提乌姆的庄园出来,走到阿皮亚大道上的“三家馆”,迎面碰上了从罗马来的我的库里奥。
ibidem ilico puer abs te cum epistulis.
就在那里,你派来带信的男仆也立刻到了。
ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare.
他问我是否听到了什么新消息,我说没有。
"Publius"
inquit
"tribunatum pl. petit.
“普布里乌斯,”他说,“正在竞选平民护民官。
"
"quid ais?"
"et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia"
inquit
"ista rescindat.
”“你说什么? ”“而且他还是恺撒极大的宿敌,并且要废除你们所有的那些决定,”他说。
"
"quid Caesar?"
inquam
"negat se quicquam de illius adoptione tulisse.
“那恺撒呢? ”我说。 “他否认自己对普布里乌斯的收养提出过任何提案。
"
deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium.
”随后,他倾吐了自己、梅姆米乌斯、以及麦特路斯·尼波斯的怨恨。
complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas.
我拥抱了这位年轻人,便打发他走,急忙去看信。
ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone;
那些说“活人声音”更好的人如今在哪里? 相比他的谈话,我从你的信中更清楚地看到了局势的发展:关于日常的闲谈、普布里乌斯的图谋、“牛眼女”的战角、“旗手”阿特尼翁、送给格奈乌斯的信、泰奥法内斯与梅姆米乌斯的交谈。
quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.
此外,你让我对那场放荡的宴会有多大期待啊! 在好奇心方面我简直饿极了,但我也乐于让你不在信中写那场“宴会”;我更愿意当面听你诉说。
§2.12.3quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ.
至于你敦促我写点什么,正如你所说,我的素材确实在增加,但整个局势现在仍在波动,就像秋天的酒糟。
quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam.
如果它沉淀下来,我所写的内容将会更加澄明。
quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.
即使你不能立刻从我这里拿到,你也会是第一个读到它的人,而且在一段时间内是唯一的一个。
§2.12.4Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι.
你喜爱狄凯阿尔科斯是对的;他是一个极好的人,而且是一个比我们那些“不义的统治者们”好得不止一点的公民。
litteras scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset.
我在凯里亚利斯节第十点写了这封信,就在读完你的信之后,但我本来打算像我想的那样,在第二天把它交给第一个遇到的人。
Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.
特伦提亚对你的来信感到很高兴;她向你致以深切的问候,小西塞罗也是。