§2.11.1narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum.
我对你说,自从我待在福尔米亚的别墅以来,我简直觉得自己被流放了。
dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae.
因为当我还在安提乌姆的时候,没有一天我不比那些身在罗马的人更清楚罗马正在发生什么。
etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant.
事实上,你的信不仅显示了罗马的情况,还显示了国家政局,不仅显示了正在发生的事,还显示了将要发生的事。
nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus.
而现在,除非从路过的旅人那里打听到点什么,否则我们一无所知。
qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam.
因此,虽然我已经在盼着你本人了,但还是请给你那个我吩咐立刻回到我这里来的男仆带上一封沉甸甸的信,里面不仅要写满所有的事件,还要写满你的见解,并设法让我知道你将在哪一天离开罗马。
nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias.
我们希望在五月七日的前一天之前一直留在福尔米亚。
eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem?
"
τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.
如果你在那天之前没有到那里,也许我们会在罗马见面;因为我为什么要邀请你到阿尔皮努姆去呢? “虽险峻,却是育人的好地方;至于我,决看不出还有什么比自己的故土更甜蜜。
"
haec igitur.
” 就这些了。
cura ut valeas.
保重身体。