§2.1.7quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret.
甚至,即使没有人嫉妒我,即使所有人(正如理所应当的那样)都支持我,那么,治愈国家病态部分的疗法,其值得赞许的程度也不亚于将其切除的疗法。
nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
但如今,既然那支由我在卡皮托林山坡上以你为旗手和领袖而部署的骑士阶级已经背弃了元老院,而我们的领袖们却认为,如果鱼池里有能游到手边的长须鲻鱼,他们就仿佛用手指触碰到了天空,却忽略了其他事情,如果我能做到让那些有能力危害国家的人不想去危害,难道你觉得我对国家的作用还不够大吗?
§2.1.8nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam.
因为你对我们加图的爱并不比我多;然而,他怀着最美好的意愿和极高的忠诚,却有时对国家有害;因为他发表政见时,倒像是处在柏拉图的《理想国》中,而不是处在罗穆路斯的污泥里。
quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi.
还有什么比让那些因判案而收受贿赂的人出庭受审更公正的呢? 加图提议了此事,元老院也表示赞成;骑士阶级向元老院宣战了,而不是向我,因为我持反对意见。
quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura.
还有什么比税吏要求废除契约更厚颜无耻的呢? 然而,为了留住这个阶级,本应当做出牺牲。
restitit et pervicit Cato.
加图予以抵制并最终获胜。
itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant.
因此,如今哪怕执政官被关进监狱,暴动也同样屡屡发起,那些以往在我以及继我之后的那些执政官呼吁下集结起来保卫国家的人,却没有一个前来相助。
"quid ergo? istos"
inquies
"mercede conductos habebimus?"
quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ.
“那么怎么办? 难道我们要把这些人当成雇佣兵来供养吗? ” 你会问。 如果没有别的办法,我们能怎么办呢? 难道我们要去伺候获释奴甚至奴隶吗? 但是,正如你所说,严肃的话说得够多了。
§2.1.9Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit.
法沃尼乌斯赢得了我的部落,其体面程度超过了他自己的部落;但他失去了卢切乌斯的。
accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse.
他控告纳西卡不够体面,但还算温和;他的发言方式让人觉得他在罗得岛不是师从莫隆,倒像是去推了磨。
mihi quod defendissem leviter suscensuit.
因为我为纳西卡辩护,他对我略有怨言。
nunc tamen petit iterum rei publicae causa.
不过,现在他为了国家利益再次参选。
Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.
至于卢切乌斯在做什么,等我见到恺撒后再写信告诉你,恺撒过两天就到。
§2.1.10quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio.
至于西基翁人损害你的利益一事,你将其归咎于加图以及他的模仿者塞维里乌斯。
quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?
怎么? 难道那次打击没有波及到许多好人吗? 但既然他们已经如此决定,我们就赞美它吧;然后,在分歧之中,难道我们要被孤立吗?
§2.1.11Amalthea mea te exspectat et indiget tui.
我的阿玛尔忒亚正等着你,也需要你。
Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt.
我的图斯库鲁姆和庞培别墅让我非常高兴,只不过它们压垮了我——我这个债务的整治者——压垮我的不是科林斯青铜,而是这市面上的普通债务。
in Gallia speramus esse otium.
我们希望高卢局势太平。
Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos.
请不日期待我的《气象预兆》和几篇小演说集,不过,还是要写信告诉我你对自己的归期有什么想法。
nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore.
因为蓬波尼娅让人通知我,说你将在七月份到达罗马。
id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.
这与你之前发给我关于你的财产申报的信件有所出入。
§2.1.12Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit.
佩图斯正如我之前写信给你的那样,已经把他的兄弟留下的所有藏书赠送给了我。
hoc illius munus in tua diligentia positum est.
他的这一礼物取决于你的用心。
si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius.
如果你爱我,请务必保管好这些书并把它们送交给我;对我而言,没有什么比这更令人高兴的了。
et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim.
我希望你不仅能保存好希腊文的书,也一定要用心地保存好拉丁文的书。
tuum esse hoc munusculum putabo.
我将把这份小小的礼物视为你送给我的。
ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam.
我给奥克塔维乌斯发了一封信;我本人并没有与他谈过,因为我没料到你的那些行省事务是那一类的,也没把你归在放高利贷的小钱商之列。
sed scripsi, ut debui, diligenter.
但我还是尽责地、认真地写了信。