§2.1.4quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere.
至于你问我为何召你前来,并同时表示自己正为事务缠身,但又不拒绝在有需要或只要我希望时便赶来,其实真的没有必要。 然而,在我看来,你本可以更合理地安排旅行的时间。
nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu nobis cares.
你离开得太久了,尤其是既然你就在附近的地方,我们既无法享受你的陪伴,你也缺少我们。
ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem.
现在确实是闲暇的,但如果“美男子”的疯狂能够再向前推进一步,我一定会强烈地将你从那里唤醒。
verum praeclare Metellus impedit et impediet.
但是,美特路斯极其出色地阻碍了它,并且还将继续阻碍。
quid quaeris? est consul φιλόπατρισ et, ut semper iudicavi, natura bonus.
简而言之? 这位执政官是一位爱国者,且正如我一直判断的那样,天性善良。
§2.1.5ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit.
然而,他并不是在装模作样,而是显然极想成为平民护民官。
qua de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum.
当元老院讨论此事时,我彻底击垮了这家伙,并斥责他的反复无常——他居然在罗马谋求平民护民官之职,而在西西里时他却一再声称自己是在谋求一份遗产。 我说我们无需过分担忧,因为他作为平民毁灭国家,绝不会比在我的执政官任期内,那些与他类似的贵族被允许这样做时得到更多的容许。
iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
接着,当他声称自己从海峡出发第七天就到达了,且没有人能出迎他,并且他是夜间入城的,并在公民大会上以此自夸时,我告诉他,发生在他身上的并没有什么新鲜事。
"ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam.
“从西西里到罗马用了七天;而以前从罗马到因特拉姆纳只需三小时。
noctu introisti; idem ante.
你是在夜间入城的;以前也是如此。
non est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit.
没有人出迎你;甚至在最该出迎的时候也是如此。
"
quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum.
” 简而言之? 我不仅通过一贯庄重的言辞,而且还通过这类俏皮话,让这个狂妄的家伙变得温顺。
itaque iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor;
因此,我现在已经很亲近地同他开玩笑、打趣了。
quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare.
甚至当我们在护送一位候选人时,他问我是否习惯于在角斗士表演中给西西里人留出位子。
negavi.
我否定了。
"at ego"
inquit
"novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat"
"noli,"
inquam
"de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.
“但我,”他说,“作为他们的新保护人,将确立这一做法;但我那占有那么多执政官席位的姐姐,却只给了我一英尺的地方。 ” “不要,”我说,“抱怨你姐姐的一只脚;你也可以把另一只脚抬起来。
"
non consulare inquies dictum.
” 你会说这不像一个执政官说的话。
fateor; sed ego illam odi male consularem.
我承认;但我极其讨厌那个配不上执政官夫人身份的女人。
"ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit"
neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.
“因为她是煽动性的,她与她的丈夫交战,” 而且不仅与美特路斯,还与法比乌斯交战,因为她对他们插手此事感到不满。
§2.1.6quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse.
至于你问起农地法的事,它确实似乎已经降温了。
quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse.
至于你某种程度上“用温柔的手臂”指责我与庞培的亲密关系,我不希望你认为我是为了寻求自己的庇护才与他结盟的。 相反,事情的设定是这样的:如果我们之间偶然出现任何分歧,国家就必然会陷入极大的不和。
quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret.
对此我作了如此的防范和预见,并不是为了让我放弃我那最优秀的原则,而是为了让他变得更好,并抛弃一些平民主义的轻浮。
quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare;
你要知道,对于我的功绩(许多人曾煽动他反对这些功绩),他谈论起来比谈论他自己的功绩要光彩得多;因为他证明了自己妥善管理了国家,而证明了我拯救了国家。
sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest.
他这样做对我有什么好处我不知道,但对国家肯定是有利的。
quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
怎么? 如果我还让现在顺风顺水的恺撒变得更好,我难道真的对国家造成了那么大的危害吗?