§2.1.1Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer.
六月一日,当我正前往安提乌姆,并乐于避开马尔库斯·美特路斯的角斗士表演时,你的奴隶迎面遇到了我。
is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit.
他向我递交了你的一封信,以及用希腊语写成的我的执政官期回忆录。
in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres.
对此,我感到很高兴,因为在不久前,我刚把一本同样用希腊语写成的关于相同主题的书交给了卢修斯·科西尼乌斯,让他带给你;因为如果我先读了你的,你就会说我是从你那里偷来的。
quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur.
虽然你的那部作品(因为我乐于阅读它)在我看来显得有些粗糙且未加修饰,但它们却因为恰恰忽视了修饰而显得华丽,并且就像女人一样,正因为什么香气都没有,反而显得香气袭人。
meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit.
而我的书,则用光了伊索克拉底的全部香膏瓶、他弟子们的全部化妆盒,甚至还用了不少亚里士多德的颜料。
quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
正如你在另一封信中向我透露的那样,你在科尔库拉曾粗略地浏览过它,而在此之后,我想你是从科西尼乌斯那里收到了它。
quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
如果不是我自己慢慢地、严格地审定过它,我是不敢把它寄给你的。
§2.1.2quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum.
不过,波塞多尼乌斯已经从罗得岛给我写了回信,说当他阅读我们的那部回忆录时(我曾把它寄给他,以便他能就同一主题写出更华丽的作品),他不仅没有被激发写作的欲望,反而完全被吓退了。
quid quaeris? conturbavi Graecam nationem.
简而言之? 我让整个希腊人集体陷入了困惑。
ita vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt.
因此,那些原本一直央求我给他们一些材料以便让他们来加以修饰的众人,现在已经不再来烦我了。
tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.
你如果喜欢这本书,就要设法让它既留在雅典,也留在希腊的其他城市;因为这似乎能为我们的功绩带来一些光彩。
§2.1.3oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant.
至于那些小演说辞,我既会寄去你要求的那些,甚至还会寄去更多,因为我们在青年人的学术热情激发下所写的东西,竟然也让你感到高兴。
fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερόσ τισ et πολιτικώτεροσ videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur.
因为,既然你的同胞德摩斯梯尼在那些被称为《反腓力辞》的演说中大放异彩,并且因为他让自己脱离了这种带有攻击性的法庭辩论风格,以便显得更加庄重、更有政治家风范,所以对我来说,用心让我的演说也成为被称为“执政官演说”的作品,是十分合宜的。
quarum una est in senatu Kal. Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum provinciam in contione deposui, septima quom Catilinam emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis Decembribus.
在这些演说中,第一篇是元老院于一月一日发表的,第二篇是向人民就农地法发表的,第三篇是关于奥托的,第四篇是为拉比里乌斯辩护的,第五篇是关于被公开放弃财产者之子的,第六篇是当我在公民大会上放弃属州统治权时的,第七篇是当我驱逐卡提林纳时的,第八篇是卡提林纳逃亡次日我向人民发表的,第九篇是在阿洛布罗基斯人告密那天的公民大会上的,第十篇是十二月五日在元老院发表的。
sunt praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae.
此外还有两篇短文,仿佛是关于农地法的片段。
hoc totum σῶμα curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim;
这整部文集我都会设法让你得到;由于我的著作和我的功绩都让你高兴,你将从这些书中清楚地看出我做了什么和说了什么。
aut ne poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.
否则,你本不该请求这些的;因为我本来并没有向你自荐。