Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §1.20.1-1.20.7

与庞培的关系与请求协助接收藏书

第 26 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗从庞贝别墅返回罗马后给阿提库斯写信,谈到他与庞培当前的良好关系以及他作为门阀派孤军奋战的政治立场。他还提及寄送执政官期回忆录一事,并请求阿提库斯协助收集并保护遗赠给他的书籍。

§1.20.1cum e Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus Maias, Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Idibus Febr.
当我于五月十二日从庞贝别墅返回罗马时,我们的朋友钦修斯递交了你于二月十三日寄出的那封信。
dederas. ei nunc epistulae litteris his respondebo.
我现在将用这封信回复那封信。
ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico.
首先,我很高兴我对你的看法已被你清楚地理解;其次,我极其高兴地看到,在那些我觉得我们及我们的亲友处理得有些严厉和不快的事情上,你表现得极其温和。 我认为这不仅体现了非同寻常的友爱,也体现了极高的才华和智慧。
qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
关于这件事,既然你给我的回信是如此亲切、周到、得体且通情达理,以至于我不仅不应该再催促你,甚至无法期望你或任何人会有如此多的随和与温顺,因此我认为最合适不过的就是不再就这些事情多写什么。
cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.
等我们见面时,如果情况需要,我们再当面详细商讨。
§1.20.2quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare.
至于你写信向我谈及的国家事务,你的论述确实既充满关怀又充满智慧,你的想法与我的计划并不相悖;因为我们既不能退缩而放弃我们尊严的地位,也不能在没有自己支持力量的情况下进入他人的阵营。 而且,你所写的那个人,没有任何崇高之处,没有任何卓越之处,没有任何不显得卑屈和大牌。
verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.
然而,这种处事方法或许对我的处境平宁并非无益,但是,发誓,这对国家而言甚至比对我自己还要有益得多,即那些不轨市民对我的攻击被压制了,因为我使那个拥有极多财富、权威和恩顾的人动摇不定的意见得到了巩固,并使他从恶人所抱的希望转向了对我的功绩的称赞。
quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior videretur.
但是,如果我必须带着某种轻浮来做这件事,我是绝不会认为有任何事情值得付出如此代价的;然而,所有的事情都被我处理得很好,不是为了让我因迎合他而显得轻浮,而是为了让他因赞同我而显得更加庄重。
§1.20.3reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur.
其余的事务我正在并且将要这样处理,以至于我们不会犯下这样的错误,即让人觉得我们所取得的成就只是出于偶然。
meos bonos viros, illos quos significas, et eam quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo.
我的那些“善人”(也就是你所指的那些人),以及你对我说我所分到的那个“斯巴达”,我不仅绝不会放弃,而且即使我被它放弃,我仍将坚持我原先的信念。
illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere.
但我希望你明白这一点:自卡图鲁斯去世后,我在这条门阀派的道路上行进,没有任何保护,也没有任何随从。
nam ut ait Rhinton, ut opinor, " οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖσ δ' οὐδὲν μέλει.
因为正如里顿所说,我想,“一方面的人毫无价值,而另一方面的人对此毫无兴趣。
" mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reservabo.
”至于我们那些“养鱼池的主人们”有多么嫉妒我,我或者在别的时候写信告诉你,或者留到我们见面时再说。
a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet.
但是,没有任何事情能把我从元老院中拉走,这或者是由于这样做是正确的,或者是由于这最符合我的利益,或者是由于元老院对我的器重让我感到非常满意。
§1.20.4de Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim idem qui queratur.
关于西基翁人的事,正如我之前写信给你的那样,元老院里没有太多希望;因为没有另外的人来抱怨。
qua re si id exspectas, longum est; alias via, si qua potes, pugna.
因此,如果你在等待那个结果,那将是一件遥遥无期的事;如果可以的话,用别的方法在其他途径争取。
cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt.
该决议通过时,大家并没有注意到它关系到谁,而平议员们则匆忙地赞同了那个意见。
inducendi senatus consulti maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim opinione aequitatis delectantur.
撤回该元老院决议的时机尚未成熟,因为既没有抱怨的人,而且许多人一方面出于恶意、一方面出于对公正的看法而感到高兴。
§1.20.5Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e Gallia non magno opere gaudet.
你的美特路斯是一位杰出的执政官;我唯独指责一点,就是他对于从高卢传来和平的消息并没有感到特别高兴。
cupit, credo, triumphare.
我相信他渴望举行凯旋式。
hoc vellem mediocrius; cetera egregia.
我希望这种渴望能更适度一些;其他方面都很杰出。
Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον.
但是阿乌鲁斯之子的表现,使得他的执政官任期不像是执政官任期,倒像是我们那位“伟大者”的引人发笑的陪衬。
§1.20.6de meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum.
关于我的著作,我已经把你用希腊语完成的我的执政官期回忆录寄给了你。
eum librum L. Cossinio dedi.
我把那本书交给了卢修斯·科西尼乌斯。
puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum invidere.
我想你会喜欢我的拉丁语著作,但作为一个希腊人,你会嫉妒这部希腊语著作。
alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.
如果别人写了什么,我们会寄给你;但请相信我,他们一读完我们的这部作品,不知怎么地就失去了写作的动力。
§1.20.7nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser. Claudius reliquit donavit.
现在回到我自己的事情上来:路奇乌斯·帕皮里乌斯·派图斯,一个好人,也是我们的朋友,把塞鲁维乌斯·克劳狄乌斯遗留下来的那些书赠送给了我。
cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum si attulisset.
由于你的朋友钦修斯对我说,根据《钦修斯法》,我是被允许接受这些书的,我便高兴地说,如果他把书带来,我会接受。
nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor, et Latinis quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est.
现在,如果你爱我,如果你知道你是被我所爱的,请尽力通过你的朋友、庇护民、宾客、以及你的解放奴隶和奴隶,确保不要失落任何一页纸;因为彼人留下的那些我所推测的希腊语书,以及我知道他留下的拉丁语书,对我都有极大的用处。
ego autem cotidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco.
而我,每天法庭工作之余留给我的时间,我都越来越多地在这些研究中寻找安宁。
per mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam suadeo.
如果你在这件事上像你通常处理你认为我极想得到的事物时那样细心,你将为我做一件非常、我说非常令人感激的事。 我也把派图斯本人的事务托付给你,为此他向你致以最深谢意;而且我不仅请求,甚至建议你现在就来探望我们。

词汇与语法注释

  1. 1.20.1idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico — “neque... et...”的关联表示“不……且同时……”。属格短语“amoris...”和“ingeni... ac sapientiae”充当性质属格,作为“iudico”的宾语“idque”的谓语性补语(可理解为省略了“esse”)。
  2. 1.20.2rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum impetus in me reprimi — “civium improborum impetus in me reprimi”是一个带对格的不定式(A.C.I.)结构,作为实质上的主语(名词从句)受比较级“utilior”支配。“quam mihi”(与格)与前半句中的“rei publicae”(与格)形成对称对比。
  3. 1.20.3non committamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur — “non committamus ut...”是拉丁语中的一种惯用表达,意为“让我们不要犯下……的错误”或“免得我们落入……的境地”。
  4. 1.20.6huic autem Graeco Graecum invidere — 与格“huic Graeco”将阿提库斯拟人化地称为“你这个(像)希腊人(一样的人)”。这是一个带有幽默色彩的表达,暗示精通希腊文化的阿提库斯作为“希腊人”会嫉妒西塞罗所写的希腊语著作(“Graecum”)。
  5. 1.20.7per mihi, per inquam gratum feceris — 这是分词(tmesis)修辞构文的一个例子,起强调作用的前缀“per-”与形容词“gratum”因中间插入了“mihi”和“inquam”而分离。这表达了极深切的感激之情(即“pergratum feceris”)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §1.20.1-1.20.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:1.20.1-1.20.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。