§16.9.1binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum.
奥克塔维乌斯在一天之内给我寄来了两封信,现在则是要我立刻去罗马;他说他想通过元老院来采取行动。
cui ego non posse senatum ante K. Ianuar. , quod quidem ita credo.
对此我回答说,在一月朔日之前元老院是不可能集会的,事实我也确实是这样认为的。
ille autem addit
"consilio tuo.
然而他却补充道: “听从您的建议。
"
quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι.
” 长话短说:他步步逼近,而我则找借口推托。
non confido aetati, ignoro quo animo.
我不信任他的年龄,也不知道他是何用意。
nil sine Pansa tuo volo.
没有你的潘萨,我什么都不想做。
vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente.
我害怕安东尼会得势,我也不想离开海边,而且我担心在我不在场的时候会立下什么战功(ἀριστεία)。
Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non.
瓦罗确实不喜欢这个孩子的计划,但我并不反感。
si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam.
如果他拥有可靠的军队,他就能争取到布鲁图斯,而且他正在公开行事。
centuriat Capuae, dinumerat.
他在卡普阿编组百人队,发放军饷。
iam iamque video bellum.
战争已然迫在眉睫。
ad haec rescribe.
请对此写信回复。
tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.
我的信使在朔日从罗马出发,居然没有带上你的信,对此我感到惊讶。