§16.8.1cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias.
当我得知我将于哪一天到达时,我会让你知道。
impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est.
我必须等待从阿纳尼亚运来的行李,而且我的仆人们生病了。
Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano.
在朔日的晚上,我收到奥克塔维乌斯来信。
magna molitur.
他正在谋划大事。
veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam.
他已经把在卡西利努姆和卡拉提亚的退役兵争取到了他那一边。
nec mirum, quingenos denarios dat.
这也难怪,因为他每人发给五百银币。
cogitat reliquas colonias obire.
他打算巡视其余的殖民地。
plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio.
显然,他的目标是在他的领导下与安东尼进行战争。
itaque video paucis diebus nos in armis fore.
因此,我看到在几天之内我们就会武装起来。
quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem.
然而,我们应该追随谁? 看看他的名字,看看他的年龄。
atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua.
而且他首先要求我,与他在卡普阿或者离卡普阿不远的地方秘密会面。
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse.
如果他认为这能秘密进行,那确实是幼稚的。
docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.
我已经通过信件指出,这既没有必要,也不可能。
§16.8.2misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere.
他派了他的密友、来自沃拉泰拉的某个凯奇纳来见我;此人传达了这些消息:安东尼正带着“云雀”军团向首都进军,向各个自治市强征钱财,并率领军团在军旗下前进。
consultabat utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse.
奥克塔维乌斯当时在商量,他是应该带着三千退役兵出发前往罗马,还是应该坚守卡普阿并阻击前来的安东尼,还是应该去见正沿着上表海行军的三个马其顿军团;他希望这些军团会归顺他。
eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt.
正如他所叙述的,这些军团拒绝接受安东尼的赏赐,并对他进行了严厉的辱骂,在安东尼演讲时离他而去。
quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere.
你还想知道什么呢? 他自封为领袖,并且认为我们不应该抛弃他。
equidem suasi ut Romam pergeret.
我确实建议他前往罗马。
videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus.
因为在我看来,他将不仅会得到城里的平民,而且如果他建立了信任,还会得到好人的支持。
o Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore.
噢,布鲁图斯,你在哪里? 你失去了多么伟大的机会(εὐκαιρίαν)啊! 我确实没有预料到这一点,但我曾认为会有类似的事情发生。
nunc tuum consilium exquiro.
现在我寻求你的建议。
Romamne venio an hic maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur.
我是去罗马,还是留在这里,还是逃往阿尔皮努姆(那个地方有安全,ἀσφάλειαν)? 去罗马吧,以免在似乎有什么行动时大家发现我不在。
hoc igitur explica.
因此请解开这个难题。
numquam in maiore ἀπορίᾳ fui.
我从未处于过更大的困惑(ἀπορίᾳ)之中。