§16.10.1vii Id. veni ad me in Sinuessanum.
在十一月伊德斯前第七日(11月7日),我来到了我在西努埃萨的庄园。
eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini.
同一天,人们普遍传言安东尼将停留在卡西利努姆。
itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam.
因此我改变了计划;因为我原打算沿阿庇亚大道径直前往罗马。
facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate.
他本来会轻易赶上我的,因为人们说他正以恺撒般的速度行军。
verti igitur me a Menturnis Arpinum versus.
因此我从明图尔奈转向阿尔皮努姆方向。
constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.
我已经决定在十一月伊德斯前第五日(11月9日)要么留在阿奎努姆,要么留在阿尔卡努姆的庄园。
§16.10.2nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est.
现在,我的阿提库斯啊,请全力以赴关注这一顾虑;因为这是一件大事。
tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam.
然而有三个选择:我是应该留在阿尔皮努姆,还是走得更近一些,或者是去罗马。
quod censueris faciam.
你怎么建议,我就怎么做。
sed quam primum.
但要尽早。
avide exspecto tuas litteras.
我正焦急地期待着你的来信。
vi Idus mane e Sinuessano.
十一月伊德斯前第六日(11月8日)清晨,写于西努埃萨。