§16.6.1ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli.
我到目前为止(因为我已经抵达了西卡所在的维博)航行得还算舒适,而不是十分紧张;因为大部分时间都在用桨,而且完全没有东北季风。
illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus.
有一点确实非常凑巧:有两个必须横渡的海湾,即帕埃斯图姆海湾和维博海湾,我们都是在顺风的情况下横渡过去的。
veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem;
因此,在维利亚停留了一天之后,我在离开庞贝别业的第八天到达了西卡那里。
ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius.
在维利亚,我确实非常愉快地住在我们的塔尔纳家里,而且尽管他不在家,我也无法受到比这更慷慨的招待了。
viiii Kal. igitur ad Siccam.
因此,在[八月]朔日的前九天,我到了西卡那里。
ibi tamquam domi meae scilicet.
在那里,当然就像在我自己家里一样。
itaque obduxi posterum diem.
所以,我又多待了一天。
sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic
"δολιχὸν πλόον"
cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis.
但我认为,当我到达雷吉乌姆时,我们将在那里考虑 "δολιχὸν πλόον" (长途航行)——是坐商船去帕特雷,还是坐轻捷船去塔伦图姆人的雷乌科佩特拉,然后从那里去科尔库拉,以及如果坐货船,是直接穿过海峡还是经由叙拉古。
hac super re scribam ad te Regio.
关于这件事,我将从雷吉乌姆写信给你。
§16.6.2me hercule, mi Attice, saepe mecum,
"ἡ"
cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. ad ipsum enim revocat me auctoritas tua;
凭赫拉克勒斯起誓,我的阿蒂库斯,我常常暗自思忖: "ἡ" “为什么我不和你在一起? 为什么我看不见意大利的明珠——我的那些小别墅? ”然而,我不和你在一起,这已经足够甚至太足够了,我究竟在逃避什么? 危险吗? 但是现在,如果我没有弄错的话,根本没有危险。
scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar.
因为正是你的威望在把我召回;你写道,我的出发被赞美到了天上,但条件是我必须在明年一月朔日之前回来;对此我一定会全力以赴。
malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis.
因为我宁愿怀着恐惧待在家里,也不愿在你那(心爱的)雅典无忧无虑地生活。
sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse.
但是,你还是要看清那些事情的走向,要么写信告诉我,要么(这是我更希望的)你亲自把消息带过来。
haec hactenus.
这些就说到这里。
§16.6.3illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi.
我希望你能好意理解,我正与你商量这件我知道你比我自己还要关心的事。
nomina mea, per deos, expedi, exsolve.
看在诸神的份上,请清理并付清我的债务。
bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit.
我留下了可观的余额;但是必须尽心,以便在八月朔日之前向共同继承人付清关于克鲁维乌斯产业的款项。
cum Publilio quo modo agendum sit videbis.
你将看看如何与普布利里乌斯交涉。
non debet urgere, quoniam iure non utimur.
由于我们没有坚持法律权利,他也不应该逼迫。
sed tamen ei quoque satis fieri plane volo.
但是,我仍希望他也得到完全满意的解决。
Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes.
至于特伦提娅,我还能说什么呢? 如果可以的话,甚至在到期日之前(付清)。
quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas.
而且,如果你如我所希望的那样迅速前往伊庇鲁斯,我求你提前做好准备,彻底理清我提供担保的这笔欠款,并在离开前予以付清。
sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
不过这些已经说得够多了,我担心你会觉得太罗唆。
§16.6.4nunc neglegentiam meam cognosce.
现在听听我的疏忽大意。
"de gloria"
librum ad te misi.
我把 "de gloria" (论荣耀)一书寄给了你。
at in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio.
然而其中的序言与《学术篇》第三卷中的完全相同。
id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum.
这件事发生的原因是,我手头有一册序言集。
ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui.
当我开始写某部著作时,我通常从中选择。
itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi.
因此,之前在图斯库鲁姆时,由于我不记得自己已经用过那篇序言,便把它放进了寄给你的那本书里。
cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum.
但是,当我在船上阅读《学术篇》时,我意识到了我的错误。
itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi.
因此,我立刻草拟了一篇新的序言寄给你。
tu illud desecabis, hoc adglutinabis.
你把那篇裁下来,把这篇粘上去。
Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
替我向皮莉娅问好,也向我心爱的、宝贝的阿蒂卡问好。