Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §16.5.1-16.5.5

年轻昆图斯的转变与书信集出版准备

第 443 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯报告了年轻昆图斯的积极政治转变及其与布鲁图斯的友好和解,同时表达了对自己航海计划的犹豫,并讨论了即将出版的书信集。

§16.5.1tuas iam litteras Brutus exspectabat.
布鲁图斯已经在盼望你的来信了。
cui quidem ego novum attuleram de Tereo Acci.
我给他带去了关于阿克修斯的《德修斯》的新消息。
ille Brutum putabat.
他原以为那是戏剧《布鲁图斯》。
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.
然而,还是有某种传言飘来,说希腊戏剧开演时观众并不多;这倒是一点也没出乎我的意料;因为你知道我怎么看待希腊竞技会。
§16.5.2nunc audi quod pluris est quam omnia.
现请听一件比什么都更重要的事情。
Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset;
昆图斯和我一起待了几天,如果我愿意的话,他还会待得更久。
sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat.
但是,在他留在这里期间,他在各个方面都带给我难以置信的快乐,尤其是在他过去最不能令我满意的那一点上。
sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit.
因为他彻底变了,这既是因为我手头正在写的一些作品,也是因为我不懈的谈话和教导,以至于他未来将对国家抱有我们所期望的心志。
hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares.
他不仅向我保证了这一点,而且使我信服,他还用许多话诚恳地恳求我,向你担保他将来不会辜负你和我们;他并不要求你立刻相信,而是希望当你亲自看清之后,再去关爱他。
quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum.
如果他没有让我产生这样的信任,如果我不认为我所说的话能落到实处,我就不会做我下面要说的事。
duxi enim mecum adulescentem ad Brutum.
因为我带着这个年轻人去见了布鲁图斯。
sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit.
我写给你的这番话完全得到了他的认可,以至于他自己也相信了,拒绝让我当担保人,并在称赞这个年轻人的同时,非常友好地提到了你,拥抱并亲吻了他,然后送他离去。
quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.
因此,虽然我更应该祝贺你而不是请求你,但我还是要请求你,如果以前由于年少无知,他做起事来似乎有些缺乏一贯性,请你判定他已经抛弃了那些缺点,并相信你的权威将会对坚定他的心志起到很大、甚至可以说是极大的作用。
§16.5.3Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque ego putaram adripere visus est.
虽然我多次向布鲁图斯提起共同航行的事情,但他似乎并不像我所想象的那样积极响应。
existimabam μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis.
我本以为他有些心神不宁(μετεωρότερον),而事实上也确实如此,尤其是为了竞技会。
at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus.
但是,当我回到自己的别墅时,与布鲁图斯过往密切的格奈乌斯·卢克修斯告诉我,布鲁图斯之所以如此拖延,并非因为犹豫不决,而是因为他在等待是否会有什么意外的机会出现。
itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus.
因此,我有些犹豫是否要前往维努西亚,并在那里等待关于军团的消息。
si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ, eodem revertar.
如果像某些人所认为的那样军团不在那里,我就去希德伦图姆;如果这两处都不安全(ἀσφαλές),我就会退回到同一个地方。
iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te.
你以为我在开玩笑吗? 如果除了你之外还有谁能挽留住我,就让我死掉吧。
etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
实际上,你环顾四周看看吧——但在我羞红脸之前。
§16.5.4o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis litteris.
噢,在雷必达就职的吉兆下安排得如此巧妙、又如此契合我们归回计划的日子啊! 你的来信对于我的出发有着巨大的推动力(ῥοπή)。
atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.
但愿你也在那里! 不过,还是按照你认为有益的方式去办吧。
§16.5.5Nepotis epistulam exspecto.
我正等待着尼波斯的信件。
cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet.
他渴望我的作品吗? 那个居然认为我最自豪的(γαυριῶ)那些作品不值得一读的人。
et ais "μετ' ἀμύμονα" tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ.
而你还说,“在完美无瑕的人之后”。 你确实是“完美无瑕”(ἀμύμων)的,而他倒真是个“神圣不朽”(ἄμβροτος)的人。
mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae.
我的信件并没有什么合集(συναγωγή);但提罗那里有大约七十封,而且确实有一些要从你那里收集。
eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.
我必须亲自审阅、修改它们;只有到那时,它们才会最终出版。

词汇与语法注释

  1. §16.5.1ille Brutum putabat — 意为“他(布鲁图斯)以为那是戏剧《布鲁图斯》”。ille 指代布鲁图斯,宾格 Brutum 则指代阿克修斯(Accius)的悲剧《布鲁图斯》。布鲁图斯原本期望在阿波罗竞技会上上演同名戏剧,但实际演出的却是《德修斯》(Tereus)。
  2. §16.5.2in eo maxime in quo minime satis faciebat — 直译为“尤其是在他过去最不能令我满意的那一点上”。这里的 satis facere 指的是昆图斯过去的言行态度。这句话矛盾地表达了,恰恰在之前最让西塞罗不满的政治立场和行为举止上,昆图斯的转变最为显著。
  3. §16.5.3dubito an Venusiam tendam — 在古典拉丁语中,dubito an + 虚拟语气通常表示倾向于肯定的疑虑,意为“我想也许应该……”或“犹豫是否要……”。tendam 是现在时虚拟语气,此处意为“我在考虑是否应该前往维努西亚(并倾向于去)”。
  4. §16.5.5qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet — 由关系代词 qui 引导的从句中的动词 putet 采用虚拟语气(特征或原因/让步虚拟语气),带有针对尼波斯(Nepos)态度的指责与讽刺意味:“一个居然认为我最引以为傲(γαυριῶ)的作品不值得一读的人(怎么会想要我的作品呢)”。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §16.5.1-16.5.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:16.5.1-16.5.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。