§16.4.1ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus.
正如我昨天或者也许是今天向你谈起的那样(因为昆图斯说他会在第二天到达),我在八日埃杜斯(7月8日)抵达了内西斯岛。
ibi Brutus.
布鲁图斯就在那里。
quam ille doluit de Nonis Ivliis! mirifice est conturbatus.
他因“七月诺奈(7月7日)”的说法是多么痛苦啊! 他感到了极大的不安。
itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III Idvs Qvintilis.
因此他说他会写信去,要求把安排在阿波罗竞技会次日的猎兽活动公告改为“五月(昆蒂利斯,即七月)埃杜斯前三日(7月13日)”。
Libo intervenit.
利博来了。
is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt.
他报告说,庞培的释奴菲隆和他自己的释奴希拉鲁斯带着塞克斯图斯写给执政官(或者不管他们叫什么别的名字)的信来了。
earum exemplum nobis legit, si quid videretur.
他给我们读了信的副本,看看有什么意见。
pauca παρὰ λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter.
有几处用词不当,但其他方面都足够庄重,并不傲慢。
tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett. , TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad ipsos missae essent.
我们只同意增加一点,因为原本只写了“给执政官”,现在要加上“给法务官、平民护民官和元老院”,免得他们不把寄给他们自己的信出示出来。
§16.4.2Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse.
此外,他们报告说塞克斯图斯在迦太基只有一个军团,就在他攻占巴雷亚城的当天,收到了关于恺撒的消息;攻占该城后,出现了惊人的欢乐、人心的转变和来自四面八方的聚集;但他已经回到了他留在远西班牙的六个军团那里。
ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret.
然而,他给利博本人写信说,除非允许他回到自己的家园,否则一切免谈。
summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint.
其要求的要旨是,解散所有分布在各地的军队。
haec fere de Sexto.
关于塞克斯图斯的情况大致就是这些。
§16.4.3de Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam.
我四处打听关于布特罗托人的消息,但什么也没听到。
alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse.
有人说土地强占者被砍碎了,也有人说普兰库斯收了钱,丢下他们逃跑了。
itaque non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.
因此,除非立刻有信件寄来,否则我看不出自己如何能知道事情的真相。
§16.4.4iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur.
我之前犹疑不决的那次去布伦迪西乌斯的旅程似乎取消了。
legiones enim adventare dicuntur.
因为据说军团正在逼近。
haec autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi.
而这次航行则带有一些危险的嫌疑。
itaque constituebam uti ὁμοπλοίᾳ.
因此我决定利用共同航行。
paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam.
因为我发现布鲁图斯比我所听说的准备得更充分。
nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum.
因为他本人和多米提乌斯都有非常好双层桨战船,此外还有塞斯提乌斯、布基利亚努斯及其他人优秀的船只。
nam Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum.
因为卡西乌斯那支确实漂亮的舰队,由于在海峡以外,我不将其计算在内。
illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur.
让我感到有些心烦的是,布鲁图斯似乎走得不够快。
primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus.
他首先在等待竞技会结束的消息;然后,据我所知,他将缓慢航行,并在多个地方停留。
tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur.
不过,我认为缓慢航行也比完全不航行要好;而且如果随着我们的前行,情况看起来更安全,我们将利用季风(埃特西亚风)。