Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §16.3.1-16.3.6

修改版《论光荣》的处理与行前忧虑

第 441 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗赞许阿提卡斯对安东尼做出的明智妥协,并交代了新修改的《论光荣》的传阅方式。同时,他向阿提卡斯倾诉了离别之际的伤感和对财务余留问题的担忧,并提及布鲁图斯等人的近况。

§16.3.1tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti.
你确实很明智(因为直到现在我才终于回复你那封在蒂布尔会见安东尼后寄给我的信)——我说,你确实很明智,因为你让步了,甚至还主动表示了感谢。
certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari.
因为确实如你所写,我们被国家抛弃,要比被私产抛弃得更快。
quod vero scribis te magis et magis delectare "o Tite, si quid," auges mihi scribendi alacritatem.
至于你写道,你越来越喜欢《啊,提图斯,如果我能帮上忙》,这增加了我写作的兴致。
quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum.
你说你正带着微薄的礼物等待着埃罗斯,我很高兴这件事没有让你失望;然而,我还是把同一部著作以更仔细修改的形式寄给了你,而且确实是原稿本身,在许多地方都塞满了添加内容并进行了修正。
hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.
你把这个抄写到大纸卷上,秘密地读给你的客人们听,但如果你爱我,请在他们高兴且受到盛情款待时再读,免得他们在对你发怒时,把怒气发泄到我身上。
§16.3.2de Cicerone velim ita sit ut audimus.
关于年轻的西塞罗,我希望情况正如我们所听到的那样。
de Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter.
关于克塞农,我将在见面时亲自了解;虽然我认为他做任何事都不会不认真或不慷慨。
de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.
关于赫罗德斯,我会照你的指示办,并且我将从萨乌菲乌斯和克塞农那里了解你所写的那些情况。
§16.3.3de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset.
关于小昆图斯,我很高兴我的信是由我的信使先于他自己交到你手里的;虽然任何事情都瞒不过你。
verum tamen—.
但是,不管怎样——。
sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque.
不过,我正等待着他和你说了什么,你又如何回应,我不怀疑双方都各显其本色。
sed eas litteras Curium mihi spero redditurum.
但我希望库里乌斯能把那封信带给我。
qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
他本身确实很讨人喜欢,也为我所爱,但你推荐的巨大分量将会使之锦上添花。
§16.3.4litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen.
你的信已经得到了充分的回复;现在请听一听,虽然我知道没有必要写,但我还是写下来的话。
multa me movent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te.
离别之际,有许多事情让我心烦,尤其是,凭赫拉克勒斯起誓,我与你分离。
movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum.
航行的劳顿也让我心烦,这不仅与我们的年龄不符,也与我们的尊严不符,而且离别的时刻也显得有些荒谬。
relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus.
因为我们为了回到战争中而离开了和平,并且将本可以在我们建造精美、风景宜人的小别墅里度过的时光,虚度在了海外旅行中。
consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus.
这些想法可以安慰我:要么我们会对西塞罗有所帮助,要么我们将评估能取得多少进展。
deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis.
然后,正如我所希望和承约的那样,你很快也会在场。
quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.
如果那确实发生,对我们来说一切都会更好。
§16.3.5maxime autem me angit ratio reliquorum meorum.
但最让我焦虑的是我余留事务的账目。
quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus.
虽然这些已经理清,然而,因为其中既有多拉贝拉的名字,又在债务分配中有我不熟悉的名字,我感到很不安,在所有事情中没有比这更让我焦虑的了。
itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares.
因此,我觉得自己并没有犯错,因为我给巴尔布斯写信说得更明白些,以便万一发生账目不符的情况,他能提供帮助;而且我还委托你,如果发生类似的情况,你就与他沟通。
quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.
如果对你合适,你会这样做的,如果你前往伊庇鲁斯,就更是如此。
§16.3.6haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis.
这些是我从庞培别墅登上三艘十桨快速艇时写的。
Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius.
布鲁图斯直到现在还在内西斯,卡西乌斯在那不勒斯。
ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut Blesamius venit ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit.
你难道喜欢德约塔鲁斯而不喜欢希埃拉斯吗? 当布莱萨米乌斯来我这里时,尽管希埃拉斯被规定在没有我们塞克斯图斯同意的情况下不得做任何事,但他既没有向他汇报,也没有向我们中的任何人汇报。
Atticam nostram cupio absentem suaviari.
我想亲吻我们不在身边的阿提卡。
ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa.
她通过你送来的甜蜜问候,在我看来真是如此甜美。
referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.
因此请代我向她致以最深切的问候,我也希望你对皮利亚说同样的话。

词汇与语法注释

  1. §16.3.1deseremur ocius a re publica quam a re familiari — “a re familiari”的理解是关键。通常“res familiaris”意为“私人财产”。西塞罗在此处作了一个自嘲式的对比:“我们被国家抛弃,要比被我们自己的财产抛弃(即破产)还要快。”这表现了国家体制崩塌之迅速甚于个人财政。
  2. §16.3.1hilaris et bene acceptis — “hilaris”的语法格存在歧义。它可以被视为第三变格形容词“hilaris, -e”的古风宾格复数(等同于“hilares”),作为“lege”宾语的宾格补语,或者被视为与“convivis tuis”和“bene acceptis”一致的与格/夺格(尽管第三变格的与格复数应为“hilaribus”,此处可能发生了同化,或用于不规则的夺格绝对结构)。无论如何,其意思均是“在宾客们高兴且受到盛情款待的情况下”。
  3. §16.3.5non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares — “non mihi videor errasse”是“videri”带不定式的人称结构,意为“我不认为我犯了错”。在解释原因的“quod”从句内部,直陈式的“scripsi”(我给巴尔布斯写了信)与“宾格加不定式”结构“me... mandasse”(以及我委托了你)相并列。虽然“mandasse”在语法上也可以看作是直连到“videor”之下的“errasse”,但在语境上它更像是作为“quod”所引导的并列原因(“因为我写了信……以及我委托了你……,我不认为我犯了错”)。
  4. §16.3.6haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis — 句末省略了主要动词。这是书信体中常见的省略表达,省略了表示写作的动词(如“scribo”、“scripsi”或“dabam”),当时作者正准备登船。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §16.3.1-16.3.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:16.3.1-16.3.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。