§16.2.1vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti.
在七月十日(伊督斯前六天),我收到了两封信,一封来自我的信使,另一封来自布鲁图斯的信使。
de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum.
关于布特罗图姆人,此地之前流传着完全不同的传闻,但与许多其他事情一样,这也必须忍受。
Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus constituisse.
我比原计划更早地遣还了埃罗斯,以便有人可以向霍腾修斯[付款]……因为他确实说过已在伊督斯(十五日)作了约定。
Hortensius vero impudenter.
至于霍腾修斯,真是厚颜无耻。
nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext. ; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem.
因为除了八月一日(塞克斯蒂里斯的卡兰代)的第三期付款外,并不欠他任何东西;而在该期付款中,大部分资金已在到期日前相当长的时间支付给他了。
sed haec Eros videbit Idibus.
但这些事埃罗斯会在伊督斯处理。
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam.
至于普布利里乌斯,由于应该通过汇票付款,我认为不应拖延。
sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
但既然你看到,我们这些在剩余的四十万塞斯特尔提乌斯中已用现金支付了二十万的人,在自己的权利上做出了多大的让步,那么让我们把余款通过汇票转账吧。 如果对你合适的话,你可以同他谈谈,在我们做出了如此巨大的权利牺牲之后,他应该等待我们的便利。
§16.2.2sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes.
但是求求你,我的阿提卡(你看我请求得多温柔? ),只要你还在罗马,就请这样管理、支配和掌控我的所有事务,以至于你不需要向我期待任何事。
quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus.
因为虽然剩余的资产足以支付,但债务人往往不能按时还款。
si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius.
如果发生此类事情,愿你不要把任何事情看得比我的名誉更重。
non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
不仅要通过借款,如果情况紧急,甚至要通过变卖财产来维护我的名誉。
§16.2.3Bruto tuae litterae gratae erant.
布鲁图斯对你的来信感到很高兴。
fui enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem.
因为在收到你信后不久,我在内西斯岛陪了他好几个小时。
delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam.
在我看来,他似乎对戏剧《泰柔斯》感到高兴,并且对阿克西乌斯的感激甚于对安东尼。
mihi autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere.
然而,对我来说,这些消息越是令人高兴,我就越感到愤怒和烦恼,因为罗马人民并没有把他们的双手用于保卫国家,而是用于鼓掌。
mihi quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam.
在我看来,那些家伙的心思甚至被煽动起来去展现他们自己的邪恶。
sed tamen
"
dúm modo doleant áliquid, doleant quídlibet. "
但不管怎样: "只要他们感到痛苦,哪怕是为任何事情痛苦,都好。
§16.2.4consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes.
"你提到我的计划正日益受到赞赏,我并不感到不快,并且我一直在等待你是否会就此写信给我。
ego enim in varios sermones incidebam.
因为我此前听到了各种各样的议论。
quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset.
甚至可以说,我正是因此才拖延,以便尽可能长久地保持决定的余地。
sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito.
但是既然我们被用铁叉驱逐,我便在考虑去布伦迪西乌姆。
facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur.
因为避开军团似乎比避开据说已经出现的海盗更容易且更安全。
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam.
塞斯提乌斯本预计在七月十日到达,但据我所知,他还没有来。
Cassius cum classicula sua venerat.
卡西乌斯带着他的小舰队到了。
ego cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum.
当我见到他后,我计划在七月十一日前往我的庞培别墅,然后前往爱库拉努姆别墅。
nosti reliqua.
其余的事你都知道。
de Tutia ita putaram.
关于图蒂亚,我本也是这样想的。
§16.2.5de Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu.
关于埃布提乌斯,我不相信,但也不比你更关心。
Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere.
既然你要求了,我确实给普兰库斯和奥皮乌斯写了信,但是如果对你合适的话,请不要觉得有必要送达。
cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum cognovi.
因为既然他们为你做了一切,我担心他们会认为我的信是多余的;特别是对奥皮乌斯,我知道他对你非常友好。
verum ut voles.
不过,一切随你的便。
§16.2.6tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est.
既然你写信说你将在伊庇鲁斯过冬,如果你能在根据你的建议我必须回到意大利之前到达那里,你将帮我一个大忙。
litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito.
尽可能频繁地给我写信;如果是关于不太紧要的事,碰上谁就让谁捎来;但如果有更重大的事,就从家里派人送来。
Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur.
至于《赫拉克莱德斯式的对话录》,如果我们安全到达布伦迪西乌姆,我们就会着手撰写。
"de gloria"
misi tibi.
"论光荣" 我已经寄给你了。
custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat.
因此,请像往常一样保管它,但要标出选段,让萨尔维乌斯在找到合适的听众时,仅在宴会上朗读。
mihi valde placent, mallem tibi.
它们非常合我的意,我更希望它们也能合你的意。
etiam atque etiam vale.
珍重,千言万语,唯愿安好。