§16.16E.1ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam.
请原谅我,尽管此前我已经就布特罗图姆人的事极为详尽地写信给你,现在却又就同一件事如此频繁地写信。
non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes.
凭赫拉克勒斯发誓,我亲爱的普兰库斯,我这样做并非因为我对你的慷慨或我们的友谊缺乏信心;而是因为我们的阿提库斯正面临如此重大的利益纠葛,乃至如今甚至关乎他的名誉——以便让凯撒所批准的事项(当时我们作为证人和签署人,曾亲历凯撒的决定和答复)显得能够得以维持——特别是由于该事的全部权力都在你手中,以便让你对于执政官们根据凯撒的决定和答复所作出的裁决,我且不说批准,而是热切且乐意地予以批准。
§16.16E.2id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit.
这件事对我来说将是如此令人感激,以至于没有任何事情能比这更让人感激了。
etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus.
虽然我本已希望,在你收到这封信时,我们在前一封信中所请求的事已经得到了准许,但我仍不会停止恳求,直到我们收到通知,得知你已经做了我们怀着极大希望所期待的事。
deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus.
因为在此之后,我相信我们将使用另一种类型的信件,并为你极大的恩德向你表达谢意。
quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
如果这得以实现,我希望你这样认为:对你欠下恩情的,不仅是利益攸关的阿提库斯,更是我这个同他一样为之操心的人。