§16.16F.1non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius.
我毫不怀疑,由于我如此频繁地就同一件事与你交涉,你会感到惊讶甚至恼怒。
hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici.
一位极亲密且在一切事务中与我最紧密相连的人——阿提库斯的极其重大的利益正面临着考验。
cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum.
我了解你对朋友的热忱,也了解朋友们对你的热忱。
multum potes nos apud Plancum iuvare.
你能在普兰库斯面前给予我们极大的帮助。
§16.16F.2novi humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus.
我知道你的温厚;我知道你对朋友们是多么和蔼可亲。
nemo nos in hac causa plus iuvare potest quam tu.
在这件事上,没有人能比你给予我们更多的帮助。
et res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto cognoscerent.
而且这件事如理所应当的那样稳固,这是执政官们在依据法律和元老院决议进行审理后,根据顾问会意见作出的裁决。
tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum.
然而,我们认为一切都取决于你那普兰库斯的慷慨;我们确信,他不仅会为了自己的职责和国家利益而批准执政官们的裁定,而且也会为了我们的缘故而乐意去做这件事。
adiuvabis igitur, mi Capito.
因此,请予以协助,我亲爱的卡皮托。
quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
为了让你这样做,我再三且极力地恳求你。