§16.16B.1iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro molestia liberares.
我此前已在信中请求你,既然执政官们——法律和元老院决议都已授权他们对恺撒的法令进行审查、裁决和判决——已经批准了布特罗图姆人的请求,你就应该在此事上予以协助,使我们那我知道你对他十分支持的阿提库斯以及同样辛劳的我免除忧虑。
omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus.
因为在以极大的关怀、许多努力和劳苦将一切事情准备妥当之后,我们能否尽快结束我们的焦虑,完全取决于你。
quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur, magnam perturbationem rerum fore.
尽管我们明白,以你的英明,你定能预见到,如果那些针对恺撒法令而作出的执政官决议得不到遵守,将会出现极大的混乱。
§16.16B.2equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere.
就我而言,虽然恺撒所决定的许多事情(在如此繁忙的政务中这是在所难免的)并不令人赞同,但为了安宁与和平,我仍习惯于极力予以捍卫。
quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris.
我认为你也应该极力这样做;尽管这封信不是出于建议者,而是出于请求者之手。
igitur, mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas.
因此,我亲爱的普兰库斯,我请求你,甚至哀求你——对神发誓,我简直无法以更大的热情和更真挚的诚意来恳求了——希望你将这整个事务如此推进、如此处理、如此完成,以至于我们在执政官那里因该诉求的极度正当与公允而毫无疑问地赢得的结果,你不仅能轻易地容许我们赢得,甚至还为此感到高兴。
qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi.
事实上,你对阿提库斯怀有这样的好意,你本人在场时已多次向他、也确实向我表明过。
quod si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
如果你这样做了,你便让那个你一直因情谊和父辈亲密关系而紧密相联的我,从此为你极大的恩惠所深系;为了让你这样做,我再次强烈地恳求你。