Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §16.15.1-16.15.5

向多拉贝拉追讨债务与返回罗马的决心

第 454 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗讨论了向多拉贝拉追讨债务的法律程序、奥塔维亚努斯的动向以及卡斯卡即将出任护民官所带来的政治影响,并表达了回到罗马以解决自身紧迫财务问题的决心。

§16.15.1noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia.
不要以为我不是亲笔写信是因为懒惰,不过,凭赫拉克勒斯起誓,还真是因为懒惰。
nihil enim habeo aliud quod dicam.
因为我确实没有别的话可说。
et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere.
然而,在你的来信中,我似乎也认出了阿莱克西斯。
sed ad rem venio.
但言归正传。
ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem.
如果多拉贝拉没有以最不名誉的方式对待我,我或许还会犹豫是该宽容一些,还是应该依法据理力争。
nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
但现在,我甚至感到高兴,因为我得到了一个机会,使他自己以及其他所有人都能明白我已经与他决裂,而且我将公开表明这一点,†并且表明我确实是出于个人原因以及为了我所憎恨他的共和国而做这件事的†,因为虽然他在我的建议下开始捍卫它,但他不仅接受金钱贿赂而背叛了它,而且还在他力所能及的范围内颠覆了它。
quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris.
至于你问当到期日到来时应如何处理,首先我希望方式能够让我留在罗马不显得不合时宜;关于这一点,正如关于其他事情一样,我将按照你的决定去做。
de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo.
然而,关于本金,我绝对希望能够极其有力且严厉地去追讨。
etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim.
虽然催促担保人似乎带有一种难为情,但我还是希望你考虑一下这是怎样一回事。
possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur.
因为,为了催促担保人,我们可以引入代理人;因为他们不会提起诉讼。
quo facto non sum nescius sponsores liberari.
我知道这样做会导致担保人获得免责。
sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi.
但我认为,一方面,因为他欠着有担保的债务,他的代理人不予偿还,这对他来说是可耻的;另一方面,在不给他带来极大耻辱的情况下维护我们的权利,也符合我们的尊严。
de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
关于对此如何决定,我希望你写信回复我;而且我不怀疑你将会更温和地处理这整个事情。
§16.15.3redeo ad rem publicam.
我回到共和国的话题。
multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius: "quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus.
凭赫拉克勒斯起誓,你经常在政治领域提出许多英明的见解,但在这封信中,没有比这更英明的了: “因为虽然目前那个孩子漂亮地遏制了安东尼,但我们必须等待结果。
" at quae contio! nam est missa mihi.
” 但是,那是怎样的群众集会演说啊! 因为抄本已经送到了我这里。
iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam.
他发誓说“愿我得以如此继承我父亲的荣誉”,同时将右手伸向雕像。
μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore.
愿我绝不被这样的人所救! 但是,正如你所写的,我看到最确定的考验将是我们朋友卡斯卡的护民官任期,关于这件事本身,我曾对奥皮乌斯说过,当他敦促我拥护这个年轻人、整个事业以及退伍军人的队伍时,我回答说,除非我确信他不仅不会成为刺杀僭主者的敌人,而且还会成为他们的朋友,否则我绝不可能这样做。
cum ille diceret ita futurum, "quid igitur festinamus?" inquam.
当他说事情会是这样时,我说: “那我们还急什么呢?
"illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca.
因为在明年一月一日之前,他根本不需要我的帮助,而我们在十二月十五日之前,就能在卡斯卡身上看清他的意图。
" valde mihi adsensus est.
” 他非常赞同我的看法。
quam ob rem haec quidem hactenus.
因此,这些事就到此为止。
quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie.
至于剩下的,你每天都会有信使,而且我认为,你每天也都会有东西可写。
Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu.
我给你送去了莱普塔来信的抄本,从中看来,那个斯特拉图拉克斯似乎已经失势。
sed tu, cum legeris, existimabis.
但你读了之后自己评判吧。
§16.15.4obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi.
信封好后,我收到了你和塞克斯图斯的信。
nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius.
没有比塞克斯图斯的信更令人愉快、更亲切的了。
nam tuae breves, priores erant uberrimae.
因为你的信很短,而之前的信极其详尽。
tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
你确实既明智又友好地劝我最好留在这些地方,直到我们听闻这些已经引发的动荡会走向何方。
§16.15.5sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam.
但是,我的阿提库斯啊,在这个时候动摇我的绝非国家,这倒不是因为有什么对我来说更珍贵或更应该珍贵,而是因为对于无可救药的病人,连希波克拉底都禁止施药。
qua re ista valeant; me res familiaris movet.
因此,让那些事情去吧;动摇我的是家务事。
rem dico? immo vero existimatio.
说是事情吗? 不,其实是名誉。
cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum est.
因为我有这么多未清偿的债务,以至于连付给特伦蒂亚的钱都还没有筹措好。
Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere.
说特伦蒂亚吗? 你知道我们早就决定以蒙塔努斯的名义偿还2万5千塞斯特尔提乌斯。
pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua.
小西塞罗曾极其体面地请求过,以此作为他自己的信用。
liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet.
我曾非常慷慨地承诺过,正如你也赞同的那样,并且告诉过埃罗斯让他把这笔钱留出来。
non †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est.
但不仅没有做到,阿马利乌斯还被迫以极高的高利贷进行借新还旧。
nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore.
因为关于特伦蒂亚的名下债务,提罗写信给我说,你说这笔钱将来自多拉贝拉。
male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse.
我相信是他理解错了,如果真有人理解错的话,倒不如说他什么都没理解。
tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros.
因为你把科克尤斯的答复写信告诉了我,而埃罗斯几乎用同样的词写信告诉我。
veniendum est igitur vel in ipsam flammam.
因此,我必须甚至走到火焰本身之中。
turpius est enim privatim cadere quam publice.
因为在私下破产比在公共事务中倒下更可耻。
itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere.
所以,对于你以极温柔的笔触写给我的其他事情,我因心神不定,无法像往常那样回信。
†consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro.
†在我所处的此地,请协助我的这一忧虑†,以便我能解脱出来;至于用什么方法,我虽然想到了一些,但在见到你之前我无法确定任何事情。
qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo;
然而,我留在那里的安全程度,怎么会比马尔凯鲁斯低呢?
quid curem vides.
但这并非问题所在,我也不是最关心这个;你明白我关心的是什么。
adsum igitur.
因此,我来了。

词汇与语法注释

  1. §16.15.1Alexim videor agnoscere — 阿莱克西斯是阿提库斯的书记奴隶。西塞罗在这里暗示他在阿提库斯的信中认出了阿莱克西斯的笔迹(或口授痕迹),以此幽默地回应自己刚刚提到的“非亲笔书写”(由奴隶代笔)的情况。
  2. ¦2¦sponsores appellare — 指罗马法中向担保人(sponsores)催告还款(appellare)。代替债务人本人向担保人索债在社会和道德上被视为令人难堪(δυσωπία),因此西塞罗考虑通过引入代理人(procurator)来处理,以避免直接的尴尬。
  3. §16.15.3ita sibi parentis honores consequi liceat — 誓言的定型表达。使用了表示愿望的虚拟语气 `liceat`(愿……可以),副词 `ita`(如此地)指向同时做出的手势(向雕像伸出右手)。
  4. §16.15.5versuram facere — 罗马金融习语,意为“借新债还旧债”(转贷、借换)。这里指奥雷利乌斯被迫以极其不利的利率(iniquissimo faenore)进行借新还旧。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §16.15.1-16.15.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:16.15.1-16.15.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。