§16.14.1nihil erat plane quod scriberem.
我实在没有什么可写的。
nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio.
因为当我在普特奥里时,每天都有关于奥塔维亚努斯的新消息,也有许多关于安东尼的假消息。
ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore.
然而,关于你所写的内容(因为我在十一月十一日收到了你的三封信),我非常赞同你的看法:如果奥塔维亚努斯拥有巨大的力量,那么僭主的法令和行为将被比在特鲁斯神殿中更牢固地予以确认,而这将是对布鲁图斯不利的。
sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias.
但相反,如果他被击败,你就会看到安东尼将变得无法容忍,以至于你不知道自己更希望哪一个。
o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore.
哦,塞斯提乌斯的信使真是个无赖! 他说自己从普特奥里出发的第二天就会到罗马。
quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam.
至于你建议我一步一步、谨慎行事,我同意;尽管我原本有不同的想法。
nec me Philippus aut Marcellus movet.
菲利普斯和马尔凯鲁斯都无法动摇我。
alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur.
因为他们的境况不同,即使不同,看起来也是如此。
sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est.
但在那个年轻人身上,虽然有足够的干劲,却太缺乏威信。
tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit.
然而,请看一看,如果我碰巧能在图斯库鲁姆的别墅里安顿下来,这是否会更好。
ero libentius; nihil enim ignorabo.
我更愿意待在那里;因为在那里我不会漏掉任何消息。
an hic, cum Antonius venerit?
还是说,当安东尼来的时候,我应该留在这里?
§16.14.3sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos
"officium.
但是,闲话少说(一件事引出另一件事),我毫不怀疑,希腊人所说的 καθῆκον,我们称之为“officium”。
"
id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus
"consulum officium, senatus officium, imperatoris officium"
? praeclare convenit;
此外,你为什么怀疑这个词也非常适用于国家呢? 我们难道不说“执政官的职责、元老院的职责、将军的职责”吗?
aut da melius.
这非常贴合;或者请提出更好的词。
male narras de Nepotis filio.
你带来了关于尼波斯儿子的坏消息。
valde me hercule moveor et moleste fero.
凭赫拉克勒斯起誓,我深受震动,感到十分难过。
nescieram omnino esse istum puerum.
我甚至完全不知道有这么个孩子。
Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum.
我失去了卡尼尼乌斯,对我而言,他是一个懂得知恩图报的人。
Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα.
你完全没有必要去催促阿特诺多罗斯;因为他已经送来了一份相当不错的备忘录。
gravedini, quaeso, omni ratione subveni.
请务必用一切办法治好你的感冒。
avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum.
你祖父的曾孙写信给我父亲的孙子,说他将从我们成就伟业的那个十二月五日起,把奥皮斯神殿的账目清理清楚,而且是在人民面前。
videbis igitur et scribes.
因此,请你留意并写信告诉我。
Sexti iudicium exspecto.
我正在等待塞克斯图斯的判断。