§16.13A.1avide tuum consilium exspecto.
我热切地期待着你的建议。
timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo.
我担心,在我在场更为合适的时候,我却不在那里;我不敢轻率地前去。
de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam.
关于安东尼的行踪,我听到了一些与我之前写给你的信中所述不同的消息。
omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
因此,我希望你能把一切解释清楚,并把确切的消息发给我。
§16.13A.2de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope.
至于其余的事,我还要对你说什么呢? 我正怀着对历史撰写的极大热情(因为你的鼓励令人难以置信地打动了我),而这件事没有你的帮助,确实既无法着手也无法完成。
coram igitur hoc quidem conferemus.
因此,这件事我们确实要当面商量。
in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit.
目前,我希望你写信告诉我,在哪些人担任执政官期间,马尔库斯之子盖乌斯·凡尼乌斯曾任平民护民官。
videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus.
我似乎听说是在普布利乌斯·阿非利加努斯和卢基乌斯·姆米乌斯担任监察官期间。
id igitur quaero.
所以,我问的就是这件事。
tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara.
至于那些新发生的事,请你给我提供所有确切、明晰的信息。
iii Idus ex Arpinati.
十一月十一日,于阿尔皮努姆别墅。