§16.12.1Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum.
奥皮乌斯的信写得非常亲切,因此我给你寄去了复本。
de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum.
至于奥凯拉的事,趁你还在磨蹭、不给我写任何回信的时候,我自己作了决定,因此我想我在伊德斯前一日(11月12日)就会到罗马。
commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam.
在我看来,在不需要的时候白白呆在彼处,也比在需要的时候不能在场更为稳妥;同时我也害怕被切断退路。
ille enim iam adventare potest.
因为那个人可能已经快到了。
etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi.
虽然有各种各样的传闻,其中许多我都希望是真的,但还是没有什么确凿的消息。
ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me.
然而,不论情况如何,我宁可与你在一起,也不愿在远离你的时候,为你的事和我的事而焦虑不安。
sed quid tibi dicam? bonum animum.
但我还能对你说什么呢? 振作精神吧。
de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa.
关于瓦罗的《赫拉克里德式的工作》那件事真是滑稽。
me quidem nihil umquam sic delectavit.
确实,没有什么东西曾让我如此高兴。
sed haec et alia maiora coram.
但这些事以及其他更大的事情,我们见面再谈。