Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §16.11.1-16.11.8

《论义务》的推敲与奥克塔维亚努斯的崛起

第 449 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗给阿提卡斯的回信,讨论了《论义务》的写作进度并接受了修改意见,同时描述了奥塔维亚努斯的极力拉拢以及其在自治市中迅速增长的支持率,这促使西塞罗决定比原计划更早地返回罗马。

§16.11.1Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie.
在十一月诺奈(11月5日),我收到了你的两封信,其中一封是你在十一月卡伦代(11月1日)寄出的,另一封是前一天寄出的。
igitur prius ad superiorem.
因此,先回复较早的那封。
nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti.
我很高兴我们的作品得到了你的赞许,你还从中摘录了“花朵(精华)”。
quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.
在你的评判下,它们在我眼中显得更加璀璨;因为我一直害怕你那些红蜡笔的修改。
de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui.
关于西卡,确如你所写;在那个拍卖会上,我好不容易才克制住自己。
itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant "παῖδεσ παίδων" sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse.
因此,我将轻轻带过,不带任何对西卡或塞普提米娅的侮辱,只需让他们知道,他与C. 法迪乌斯的女儿育有子女,即“子孙后代”,而没有用上卢基里乌斯式的阳物。
atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris.
但愿我能看到那一天,我的那篇演说能如此自由地流传,以至于连西卡的家也能走进去! 但在那个时候,需要那些三头政治时期曾有过的时光。
moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
如果这不风趣,就让我死掉吧! 你一定要读给塞克斯图斯听,并把他的评价详细写信告诉我。
"εἷσ ἐμοὶ μύριοι.
“对我而言,一人即是万人。
" Caleni interventum et Calvenae cavebis.
”小心卡莱努斯的介入和卡尔维纳。
§16.11.2quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur.
至于你害怕对我而言过于唠叨,还有谁比你更不唠叨呢? 对那个人来说,正像阿奇洛科斯的雅姆诗之于阿里斯托芬一样,你的信越长,就显得越美妙。
quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum εὐμενείᾳ.
至于你给我的忠告——确实,即使你指责我,我不仅能轻易容忍,甚至还会高兴,因为指责中包含着伴随好意的智慧。
ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, "eodem iure quo Rubriana" potius quam "quo Scipionis," et de laudibus Dolabellae deruam cumulum.
因此,我将乐意修改那些被你指出的地方,宁可使用“与鲁布里乌斯的土地享有同等权利”,而不是“与西庇阿的土地享有同等权利”,并且我将削减对多拉贝拉的过分赞誉。
ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie.
然而,在那个段落中,在我看来,有着一种极好的讽刺,即他曾三次与自己的公民同胞在战场上对峙。
illud etiam malo "indignissimum est hunc vivere" quam "quid indignius?"
我也更喜欢“此人活着是最为可耻的事”,而不是“还有什么更可耻的呢?
§16.11.3Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli.
” 瓦罗的《佩普罗格拉菲亚》得到你的赞许,我不觉得难受;我至今还没有从他那里拿到那部赫拉克里德式的工作。
quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud.
至于你催促我写作,这固然是你的友好之举,但你要知道我除了写作什么也没做。
gravedo tua mihi molesta est.
你的重感冒让我很担心。
quaeso, adhibe quam soles diligentiam.
请务必像平时那样保重。
"o Tite" tibi prodesse laetor.
我很高兴“哦,提图斯”对你有所帮助。
"Anagnini" sunt Mustela ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit.
“阿纳格尼亚人”指的是步兵队长穆斯泰拉和喝得最多的拉科。
librum quem rogas perpoliam et mittam.
你索要的那本书我会润色后寄去。
§16.11.4haec ad posteriorem.
现在回复后一封信。
τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus.
关于“巴奈提乌斯论述到何处为止”的部分,我已经用两卷完成了。
illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit.
他自己的著作有三卷;但是虽然他在开头是这样划分的,即探究义务有三种类型:第一种,当我们权衡它是高尚还是可耻时;第二种,是有益还是无益;第三种,当这两者似乎相互冲突时,应该如何评判(例如雷古鲁斯的例子,对我而言回去是高尚的,留下是有益的)——他对前两种进行了极好的论述,并许诺接下来讨论第三种,却什么也没写。
eum locum Posidonius persecutus est.
波塞多尼乌斯追随并探讨了这一部分。
ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret;
而我既派人去取了他的书,也写信给阿特诺多鲁斯·卡尔乌斯,让他在百忙之中把大纲寄给我;我正在等待。
quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum.
我希望你鼓励并请求他尽早寄来。
in eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν.
其中包含“关于特定环境下的义务”这一主题。
quod de inscriptione quaeris, non dubito quin καθῆκον "officium" sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior "de officiis.
至于你询问的标题,我不怀疑“officium”(义务)对应的就是 καθῆκον,除非你有其他看法;但更完整的标题是《论义务》。
" προσφωνῶ autem Ciceroni filio.
我将此书献给我的儿子西塞罗。
visum est non ἀνοίκειον.
这似乎并非不妥。
§16.11.5de Myrtilo dilucide.
关于米尔蒂卢斯,事情很清楚。
o qualis tu semper istos! itane? in D. Brutum? di istis!
哦,你总是把那些家伙看得很透! 真的是这样吗? 针对D. 布鲁图斯? 愿众神惩罚那些家伙!
§16.11.6ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim.
我并没有像我之前写的那样,躲在我的庞贝庄园里:第一,是因为暴风雨,没有什么比这更糟糕的了;其次,是因为奥塔维亚努斯每天都有信来,催促我承担起这项任务,去卡普阿,第二次拯救共和国,无论如何立即去罗马。
"αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι," is tamen egit sane strenue et agit.
“他们耻于拒绝”,然而他确实行动得相当积极,而且正在积极行动。
Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer.
他将带着大军来到罗马,但他显然还是个孩子。
putat senatum statim.
他以为元老院会立即召开。
quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal.
谁会来? 如果有人来,在局势未明之时,谁会去得罪安东尼?
Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur.
在一月卡伦代(1月1日),他或许能成为防卫力量,或者确实在那之前就会决出胜负。
puero municipia mire favent.
各自治市对这个孩子有着不可思议的支持。
iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani.
因为他在前往萨姆尼乌姆的途中来到了卡莱斯,并停留在泰亚努姆。
mirifica ἀπάντησισ et cohortatio.
那里有着令人惊叹的迎候和鼓励。
hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram.
你能想到这一点吗? 因为这个,我将比我原定的计划更早前往罗马。
simul et constituero scribam.
一俟定下计划,我就会写信。
§16.11.7etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias.
尽管我还没有读过那些契约条款(因为埃罗斯还没有到),但我还是希望你在伊德斯前一日(11月12日)把事情办妥。
epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit.
如果译员瓦莱里乌斯把有影响力的人的名字写信告诉我,我就能更方便地把信寄往卡蒂纳、陶罗梅尼乌姆和叙拉古。
alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui.
因为不同时期有不同的人得势,而我们的密友几乎都已去世。
publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
然而,如果瓦莱里乌斯想使用它们,我已经以官方身份写了信;或者让他把名字寄给我。
§16.11.8de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal.
关于雷必达的假期,巴尔布斯写信给我了。
exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto.
我将等待你的来信直到卡伦代前第三日(11月29日),我想我也会知道托尔夸图斯那桩小事的情况。
Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari.
我把昆图斯的信寄给你,好让你知道,他是多么深爱着那个他正为被你冷落而感到难过的人。
Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.
既然阿提卡挺有活力(这是小孩子们身上最美好的特质),我希望你替我给她一个吻。

词汇与语法注释

  1. 16.11.1ab asta — 与 'aegre me tenui' 连用,意为“我好不容易才在那个拍卖会上克制住自己”或“我勉强避开了那场拍卖”。'asta' 是 'hasta'(长枪,引申为拍卖)的异体字,长枪在罗马是公开拍卖的象征。
  2. 16.11.1sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse — 这是一个“对格+不定式”结构(eum... habuisse),作为动词 'perstringam'(我将轻轻带过/讽刺)的宾语,意为“他……育有子女”。
  3. 16.11.2cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur — 使用 'ut... sic...'(正像……那样,……也)的双重比较句。句首的关系代词 'cui' 指代西塞罗自己(“对于那个人来说”)。'longissima quaeque' 是最高级加 'quisque' 的惯用表达,意为“所有最长的”或“越长越好”。
  4. 16.11.4τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius — 这是一个混合语法结构,希腊语中性复数宾格冠词 'τά'(关于……的事)引导介词短语 'περί'。属格冠词 'τοῦ' 之后接的不是名词,而是拉丁语的间接疑问从句 'quatenus Panaetius'(巴奈提乌斯论述到何处为止)。
  5. 16.11.6αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι — 引用自荷马《意利亚特》第七卷第93行。虽然省略了主要动词,但在上下文中用于描述西塞罗面对奥塔维亚努斯再三恳求时的心理挣扎和顾虑(“他们耻于拒绝[却又害怕接受]”)。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §16.11.1-16.11.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:16.11.1-16.11.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。