§15.9.1iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent.
五月三日傍晚,我收到巴尔布斯送来的一封信,说在七日(Nones)将召开元老院会议,以便让布鲁图斯在亚细亚、卡西乌斯在西西里负责采购谷物并运送至罗马城。
o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere.
噢,多么悲惨的事! 第一,竟然从那些家伙那里接受任何任命;第二,如果有,竟然是这种†使节般的†任务! 不过,也许这比坐在埃夫罗塔斯河畔要好。
sed haec casus gubernabit.
但这些事将由命运支配。
ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decernantur.
此外,他说同时还将通过一项决议,将行省分配给他们以及其余的前裁判官们。
hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem †longinquo quom Lanuvium existimavit†.
这无疑比那座“波斯回廊”要好;因为我不想要拉刻代蒙†……把拉努维乌姆看作……†。
"rides"
inquies
"in talibus rebus?"
quid faciam? plorando fessus sum.
“你会说: ‘在这种情况下你还笑得出来吗? ’”我该怎么办? 我已经哭得精疲力竭了。
§15.9.2di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor.
不朽的神啊! 你来信的第一页让我感到多么焦虑不安! 不过,你家里那个关于武器的意外事件到底是怎么回事? 但我很高兴这片乌云很快就散去了。
tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis.
你如何处理你那既令人悲伤又难以提出建议的使节职务,我正极切地等待着消息;因为这确实是无法解决的难题。
ita circumsedemur copiis omnibus.
我们就是这样被重重包围的。
me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior.
确实,你表示已被你阅读过的布鲁图斯的信让我如此心神不宁,以至于虽然我之前就缺少主意,但现在因为内心的痛苦,脑子变得更加迟钝了。
sed plura, cum ista cognoro.
不过等我了解了那些事情后,会写得更多。
hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus.
然而在目前,我没什么可写的,加之我怀疑你是否能收到这封信,就写得更少了。
erat enim incertum visurusne te esset tabellarius.
因为信使能否见到你是不能确定的。
ego tuas litteras vehementer exspecto.
我正极切地等待着你的来信。