§15.6.1cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi.
既然我们的朋友布鲁图斯和卡西乌斯曾写信给我,要求我[争取]迄今为止表现尚好的希尔提乌斯(这我知道,我并不指望通过我的威信能让他变得更好;因为他或许对安东尼更为愤怒,但对大义却极度亲善),然而我还是给他写了信,并向他托付了布鲁图斯和卡西乌斯的尊严。
ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent
我想让你知道他给我回了什么信,以防你或许也和我一样认为:那些家伙甚至到现在还在害怕,担心我们的人实际上比他们所表现出来的更有胆识。
§15.6.2"HIRTIVS CICERONI suo salutem
Rurene iam redierim quaeris.
“希尔提乌斯向他亲爱的西塞罗问好。 你问我是否已经从乡下回来。
an ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse.
在大家都处于狂热之中的时候,我还会怠惰行事吗? 我甚至已经离开了城市,因为我认定不在场更为有益。
has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi.
我是在动身前往图斯库鲁姆时给你写这封信的。
noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram.
然而,不要以为我勤奋到会在九日(Nones)前赶回来。
nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa.
因为我看现在已经不需要我们的操心了,既然防卫措施已经为这么多年作了准备。
Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?
"
但愿布鲁图斯和卡西乌斯,正如他们能轻易地从你那里得到关于我的要求一样,也能通过你被说服,不要采取任何过热的计划! 因为你说他们是以退却者的身份写下这些的——但要退到哪里,又因为什么原因?
§15.6.3"retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur.
” “西塞罗,我恳求你,留住他们,不要让这一切毁灭,凭神明起誓,这一切正因掠夺、纵火和屠杀而彻底被颠覆。
tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur.
如果他们害怕什么,让他们保持警惕就好,此外不要图谋任何事。
non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur.
凭神明起誓,他们通过最激烈的计划所能达到的效果,绝不会比最消极但足够谨慎的计划更多。
haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent viris.
因为这些处于流动状态的事物本身并不能持久;在争斗中,它们拥有现存的伤害力量。
quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe. "
写信到图斯库鲁姆告诉我,你对他们有什么期望。
§15.6.4habes Hirti epistulam.
” 你已经有了希尔提乌斯的回信。
cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi.
我给他回信说他们绝无任何过热的想法,并证实了这一点。
hoc qualecumque esset te scire volui.
无论这件事性质如何,我都想让你知道。
obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros.
在信封口之后,巴尔布斯写信告诉我塞维利娅已经回来,并证实他们不会离去。
nunc exspecto a te litteras.
现在我正等待你的来信。