§15.5.1a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio.
信使从布鲁图斯那里回来了;他带来了布鲁图斯和卡西乌斯两人的来信。
consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus.
他们强烈征求我的建议,布鲁图斯尤其是想知道在这两者中该选哪一个。
o rem miseram! plane non habeo quid scribam.
唉,真是可悲的事情! 我完全不知道该写些什么。
itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso.
因此,除非你另有想法,否则我想我会保持沉默;但如果你想到了什么,请写信告诉我。
Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam.
而卡西乌斯则极力恳求并请求我,务必使希尔提乌斯对我们尽可能友好。
sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ.
你觉得他神志清醒吗? † 宝藏变成了木炭。
epistulam tibi misi.
我已经把信发给你了。
§15.5.2ut tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et Oppius.
正如你对布鲁图斯和卡西乌斯的属州(通过元老院决议安排)所写的那样,巴尔布斯和奥皮乌斯也是这么写的。
Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.
希尔提乌斯确实表示他将缺席(因为他已经在图斯库鲁姆的别墅了),并强烈建议我也不要露面;他之所以这么建议确实是因为危险,他说这种危险甚至他也曾面临过。 但我个人而言,即使没有任何危险,我现在也绝无心去避开安东尼的怀疑(免得显得我因他的得势而不悦),以至于这反而成了我不愿去罗马的原因——好让我不必见到他。
§15.5.3Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur.
此外,我们的朋友瓦罗给我送来了一封不知是谁写给他的信(因为他已经把名字抹去了);信中写道,那些被遣散的退役老兵(因为有一部分已经被解散了)正在发表极其粗暴的言论,以至于那些看起来不赞同他们派别的人在罗马将面临巨大的危险。
quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
况且,在那些家伙当中,我们的来去、神色、步伐又该如何? 但是,如果正如你所写的,路奇乌斯·安东尼针对德基穆斯·布鲁图斯,其他人针对我们的朋友,我该怎么办,又该如何自处? 对我而言,至少就目前的情况来看,我已经决定远离那个我不仅曾以极高的荣耀显赫一时、甚至还曾以某种尊严为其服务的城市;而且,我倒并非已经决定离开意大利(关于这一点我会与你商量),而是决定不去你那里。