§15.4A.1quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras.
我多么希望你当时能为布鲁图斯尽你的一份热忱啊! 因此我给他[写了]一封信。
ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris.
至于多拉贝拉那里,我派了提罗带着口信和信件前去。
eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes.
你可以把他叫到你那里去,如果你有什么赞同的想法,就写信给我。
ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri.
可是突然间,路奇乌斯·凯撒横里插出一脚,请求我到内米的别墅去见他,或者让我写信告诉他我希望他去哪里;因为他说,布鲁图斯希望他能与我见一面。
o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro.
唉,真是令人厌烦又纠缠不清的事情! 因此我想我会去那里,然后从那里去罗马,除非我改变了主意。
summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo.
目前只能向你简短汇报,因为巴尔布斯那里还没有任何消息。
tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
因此,我等待着你的来信,不仅是关于已发生的事,也是关于将要发生的事。