Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §15.3.1-15.3.2

关于顺从胜利者的讨论与剧场风波

第 412 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回复了阿提库斯的两封来信,讨论了顺从胜利者的压力以及历史先例。他还谈到了布鲁图斯的演说、护民官对凯撒座椅的处理方式,以及各种个人事务。

§15.3.1undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti.
五月二十二日,我在阿尔皮努姆的别墅收到了你的两封信,你在其中回复了我的两封信。
una erat xv Kal. , altera xii data.
一封是五月十八日写的,另一封是二十一日写的。
ad superiorem igitur prius.
因此,先回复前一封信。
accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar.
正如你所写,你要赶往图斯库鲁姆别墅;我想我也会在五月二十七日去那里。
quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora.
至于你写道我们必须顺从胜利者,对我来说可决非如此,因为对我而言有许多事情是远为可取的。
nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere.
因为关于你所回忆的、在伦图鲁斯和马尔凯鲁斯担任执政官期间于阿波罗神庙中所发生的那件事,既非原因相同,亦非时局相似,特别是你还写道马尔凯鲁斯及其他人正在离开。
erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus.
因此,我们必须当面察觉动向并做出决定,看看我们是否能安全地留在罗马。
novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis.
新居民区的居民确实让我感到不安;因为我们正处于极大的困境之中。
sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus.
但那些都是微不足道的事;事实上,我们连更大的事都鄙视。
Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; tabula Demonici quod tibi curae est gratum.
我获悉了卡尔瓦的遗嘱,那是个卑劣而肮脏的家伙;你对德莫尼库斯的账目如此费心,我很感激。
de †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint.
关于那桩†坏事†,我早就非常详尽地写信给多拉贝拉了,只要信件已经送达。
eius causa et cupio et debeo.
为了他的缘故,我既渴望也应当如此行事。
§15.3.2venio ad propiorem.
现在谈谈最近的那封信。
cognovi de Alexione quae desiderabam.
我已经了解了我想知道的关于阿莱克西奥的事。
Hirtius est tuus.
希尔提乌斯是支持你的。
Antonio, †quoniam† est, volo peius esse.
至于安东尼乌斯,†既然†他是这样,我希望他处境更糟。
de Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de patre coram agemus.
关于儿子昆图斯,正如你所写的,†A.M.C.†;关于父亲,我们面谈。
Brutum omni re qua possum cupio iuvare.
我渴望尽我所能,在一切事情上帮助布鲁图斯。
cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video.
关于他的那篇简短演说,我看出你的想法与我完全一致。
sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit.
但是,既然他自己已经发表了那篇演说,我不太明白你为什么还想让我写一篇仿佛是由布鲁图斯发表的演说。
qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore.
这到底如何说得通呢? 抑或是说,他作为一个僭主被极其正当地刺杀? 我们将说许多话,写许多字,但会用不同的方式、在不同的时间。
de sella Caesaris bene tribuni;
关于凯撒的座椅,护民官们干得好;那十四排骑士也是棒极了!
praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
我很高兴布鲁图斯曾待在我这儿,只要他待得高兴且时间足够长。

词汇与语法注释

  1. 15.3.1parendum victoribus — 不及物动词 pareo(顺从)的将来被动分词(动形词)的无人称用法,其支配对象由与格 victoribus(胜利者)表示。整句意为“必须顺从胜利者”。
  2. 15.3.1Lentulo et Marcello consulibus — 由两个专有名词(Lentulo 和 Marcello)与名词 consulibus(执政官)的夺格构成的独立夺格结构(省略了分词),用作时间指示:“在伦图鲁斯和马尔凯鲁斯担任执政官时”(公元前49年)。
  3. 15.3.1parvi — 表示性质或价值的属格(价值属格),与动词 sunt 连用,意为“价值微小”或“不重要”。
  4. 15.3.2praeclaros etiam xiv ordines — 感叹宾格。在感叹句中用宾格表示感叹的对象,表达了对“那十四排(骑士席位)”的强烈赞赏。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §15.3.1-15.3.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:15.3.1-15.3.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。