§15.29.1Bruti ad te epistulam misi.
我把布鲁图斯给你的信寄去了。
di boni, quanta ἀμηχανία! cognosces cum legeris.
天哪,多么令人手足无措! 你读了就会知道。
de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
关于布鲁图斯竞技会的举办,我同意你的看法。
ad M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit.
至于马尔库斯·埃利乌斯,你确实不必去他家,但如果碰巧遇到他(就提一下)。
de Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis.
关于图利乌斯的半分利息,正如你所写,你可以找马尔库斯·阿克西亚努斯商量。
quod cum Cosano egisti, optime.
至于你与科萨人的交涉,办得极好。
quod non solum mea verum etiam tua re me expedis, gratum.
你不不仅为了我的利益、而且也为了你的利益而帮我摆脱困境,这真令人感激。
legationem probari meam gaudeo.
我很高兴我的使节任命名单得到了批准。
quod promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam quam tu excipis metuo.
愿神明成全你的许诺! 因为对我来说,还有什么比我的人更令人愉快的呢? 但我害怕你排除在外的那个。
Brutum cum convenero, perscribam omnia.
等我见到布鲁图斯,我会把一切详细写信告诉你。
de Planco et Decimo sane velim.
关于普兰库斯和德基穆斯,我确实希望如此。
Sextum scutum abicere nolebam.
我不希望塞克斯图斯丢弃盾牌。
de Mundo, si quid scies.
至于蒙杜斯,如果你知道什么消息。
§15.29.2rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe.
我已经回复了你的所有问题;现在听听我们的消息。
Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas, †et ut mecum et ut σπείσασθαι vult† cum Bruto et Cassio.
我儿子昆图斯一直跟到普特奥里(真是一个奇特的公民,就像你把法沃尼乌斯叫做阿西尼乌斯一样),而且确实有两个原因,既是为了和我在一起,也是因为他想与布鲁图斯和卡西乌斯和解。
sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse Othonum.
但你怎么看? 因为我知道你和奥托家族很熟。
ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum enim esse discidium.
这家伙说朱丽娅要嫁给他;因为离婚已经决定了。
quaesivit ex me pater qualis esset fama.
他父亲问我她的名声如何。
dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
我说我确实没听说过什么(因为当时我不知道他为什么问这个),除了关于她的长相和她父亲的事。
"sed quorsus?"
inquam.
“但这是为了什么? ”我说。
at ille filium velle.
他回答说儿子想要她。
tum ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi probabilia esse vera.
当时我虽然感到恶心,但还是否认了这些传言可能是真的。
σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο.
我们这位朋友的目的(这正是关键所在)是分文不给儿子,而她对此却并不在意。
ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari.
然而我怀疑,他像往常一样,是在胡思乱想。
sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem.
但我希望你去查问一下(这对你来说很容易),并让我知道。
§15.29.3obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non. , vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis.
求求你,这是怎么回事? 信已经封好时,在我家吃晚饭的福尔米亚人说,就在我写这封信的前一天,即七月五日,他们看到这个负责布特罗图姆的普兰库斯被免职,神情落魄,毫无佩饰;而且奴隶们说,他和那些强占土地的人已经被布特罗图姆人赶出去了。
macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium.
太好了! 但是,求你了,把这整件事的始末详细写信告诉我。