§15.27.1gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram.
我很高兴你建议我去做那件我自己在前一天就已经自愿做过了的事。
nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ.
因为当我在七月七日的前六天(七月二日)给你发信时,我也把一封写给塞斯提乌斯的极具温情的信交给了同一个信使。
ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste.
至于他,他追我到普特奥里是出于好意,但他抱怨却是不公正的。
non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti.
因为,与其说我应该等待他从科萨的领地回来,不如说他要么不应该在见到我之前动身,要么应该早点回来。
sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.
因为他知道我想快速出发,并且曾写信说他会到我在图斯库鲁姆的别墅来。
§15.27.2te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam.
得知你与我分手时流了泪,我感到很难过。
quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem.
如果你在我面前这样做,我或许已经改变了整个行程的计划。
sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat.
但极好的是,不久后重逢的希望安慰了你;而事实上,也正是这一期待最能支撑着我。
meae tibi litterae non deerunt.
我给你的信是不会少的。
de Bruto scribam ad te omnia.
关于布鲁图斯,我会把一切都写信告诉你。
librum tibi celeriter mittam
"de gloria.
我会尽快把《论荣耀》那本书寄给你。
"
excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis.
我要撰写一部赫拉克利德斯风格的作品,让它藏在你的宝库里。
de Planco memini.
关于普兰库斯的事我记着呢。
§15.27.3Attica iure queritur.
阿提卡抱怨得有道理。
quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris.
你写信告诉我关于巴克基斯的事,以及关于雕像花冠的事,这真让我高兴;此后不仅像这样的大事,哪怕是再微小的事,也请不要漏掉任何一件。
et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo.
关于希律和梅提乌斯,以及我只要察觉到你想要的一切事情,我都会记在心上。
o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.
噢,你姐姐的那个可耻的儿子! 我写这封信的时候,正值我们吃晚饭的日暮时分,他正好到了。