§15.22.1gratulor nobis Quintum filium exisse.
我为我们感到庆幸,年轻的昆图斯已经离开了。
molestus non erit.
他不会成为累赘。
Pansam bene loqui credo.
我相信潘萨在说好话。
semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto, si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet.
因为我知道他总是与希尔提乌斯站在一起;我认为,如果有利的话,他对布鲁图斯和卡西乌斯是非常友好的(但他们何时能见到他? ),而对安东尼则是敌对的——但何时或为何如此? 我们要被愚弄到什么时候? 然而,我写信说塞克斯图斯正在逼近,并不是因为他已经到了,而是因为他确实在以此为目标,并且绝不放下武器。
certe si pergit, bellum paratum est.
确实,如果他继续前进,战争就准备就绪了。
hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum.
但是,我们的这位“西特里斯之友”却认为,除非成为胜利者,否则没有人能活下来。
quid ad haec Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore.
对此潘萨有何看法? 如果发生战争——这似乎是必然的——他会站在哪一边?
sed et haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
但这些以及其他事情,正如你所写,我们今天或明天见面时再谈。