§15.21.1narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia.
我告诉你,父亲昆图斯高兴得手舞足蹈。
scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
因为儿子写信说,他之所以想逃往布鲁图斯那里,是因为当安东尼交给他一项任务,要他使安东尼成为独裁官并占领守备队时,他拒绝了;而他拒绝是为了不伤害父亲的感情;因此,他成了他的敌人。
"tum me"
inquit
"conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret.
"‘那时,’"他说,"‘我沉住气,担心他对我发怒会伤害到你。
itaque eum placavi.
所以我安抚了他。
et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe.
确实,四十万是确定的,其余的则在希望之中。
"
scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet.
’" 此外,斯塔提乌斯写道,他想和父亲住在一起(这真是奇闻),而父亲为此感到高兴。
ecquem tu illo certiorem nebulonem?
你还能找到比他更地道的无赖吗?
§15.21.2ἐποχὴν vestram de re Cani probo.
我赞成你们对卡尼乌斯之事持保留意见。
nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar.
我对遗言书毫无怀疑,原本以为一切都完好如初地恢复了。
quae differs ut mecum coram exspectabo.
你所推迟的面谈之事,我会耐心等待。
tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus.
信使你可以留到任何你想留的时候,因为你很忙。
quod ad Xenonem, probe.
至于克塞农的事,很好。
quod scribo, cum absolvero.
我正在写的作品,写完后便会送去。
Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat.
你写信告诉昆图斯说你给他写了信,但没人送来。
Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus.
提罗说,你现在不再中意布隆迪西乌姆,并且确实提到了士兵的事。
at ego iam destinaram Hydruntem quidem.
但我此前已经确定了哈伊德鲁斯。
movebant me tuae quinque horae.
你所说的‘五个小时的航行’打动了我。
hic autem quantus πλοῦσ! sed videbimus.
但从这里出发是多么漫长的航海啊! 但我们再看吧。
nullas a te xi Kal.
二十一日没有收到你的信。
quippe`, quid enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies.
当然,因为现在能有什么新消息呢? 因此,你一有可能就过来吧。
ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.
我正急着,以免塞克斯图斯先到,据说他正在逼近。