§15.20.1egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius.
我向韦蒂埃努斯表达了谢意;因为他不能更热心了。
Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod Niciae nuntiem.
多拉贝拉的委任状随它去吧,只要我能得到些什么,哪怕只是能向尼基亚斯报告的事情也好。
quis enim haec, ut scribis, †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis? quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione
"clarissimum virum"
appellari subdiffidere coepi.
因为正如你所写的,谁能†忍受†这些呢? 现在,有哪个明智的人会怀疑我的离去是因为绝望,而不是因为使节任务呢? 至于你说人们——而且是些好人——现在正谈论关于共和国的某些极端事情,在我听到那个暴君在集会中被称为“最显赫的人物”的那天,我就开始产生怀疑了。
postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, desperavi.
但在拉努维乌姆与你一同看到我们的朋友们对生存仅抱有他们从安东尼那里得到的希望时,我便绝望了。
itaque, mi Attice, (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis melioris.
因此,我的阿提库斯(我希望你能坚强地接受我所写的一切),我认为那种†将要降临†我们的死法是丑恶的,且仿佛是安东尼向我们宣告的一样,我决定逃离这个鱼篓,不是为了逃跑,而是为了获得更好死法的希望。
haec omnis culpa Bruti.
这全是布鲁图斯的错。
§15.20.3Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum.
你写道庞培已在卡尔泰亚被接纳;因此现在将有军队去对抗他。
utra ergo castra? media enim tollit Antonius.
那么该加入哪一个营垒呢? 因为安东尼排除了中立。
illa infirma, haec nefaria.
那个营垒软弱,这个营垒不义。
properemus igitur.
所以我们赶快吧。
sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis.
但请用你的建议帮助我,是从布隆迪西乌姆还是从普特奥利出发。
Brutus quidem subito sed sapienter.
布鲁图斯确实突然但明智地出发了。
πάσχω τι.
我感到某种痛苦。
quando enim illum? sed humana ferenda.
因为我何时才能再见到他呢? 但世事无常,必须忍受。
tu ipse eum videre non potes.
你自己也无法见到他。
di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint.
愿神明惩罚那个死去的、曾经[对布特罗图姆……]的人! 但过去的事就让它过去吧;让我们看看该做什么。
§15.20.4rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo.
关于埃罗斯的账目,虽然我还没见到他本人,但从他的来信以及提罗所了解到的情况来看,我几乎已经掌握了。
versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov. , HS C_C_; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur.
你写道,必须进行为期五个月(即到十一月一日)的二十万塞斯特斯借贷换新,因为昆图斯所欠的钱将在那一天到期。
velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum.
因此,既然提罗说你不希望我为此事去罗马,如果这件事对你没有任何打扰,我希望你能看看资金从何处来,并记在我的账上。
hoc video in praesentia opus esse.
我知道目前这是必要的。
reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedibus dotalium praediorum.
其余的事我会向他本人打听得更仔细,其中包括嫁妆地产的租金。
quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit.
如果这些钱能忠实地为西塞罗管理,尽管我希望他手头能宽裕些,但他几乎不会缺什么。
equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo.
确实,我看到我自己也需要旅费;但他的旅费会随着地产收益到期而支付,而我则需要一笔总数。
equidem etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus.
确实,虽然那个连影子都害怕的家伙在我看来正企图进行屠杀,但在付款问题解决之前,我是不会离去的。
sitne autem explicata necne tecum cognoscam.
至于是否解决,我会和你一起了解。
hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci.
我认为这封信应该由我亲笔书写,所以我便这样做了。
de Fadio, ut scribis, utique alii nemini.
关于法迪乌斯的事,正如你所写的,绝对不要告诉其他任何人。
rescribas velim hodie.
希望你今天就能给我回信。