§15.19.1quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis sit? sat egisse enim te frustra scribis.
关于布特罗图姆人的事,究竟还有什么需要进一步做的呢? 因为你写信说,你已经尽了足够的努力,却是徒劳。
quid autem se refert Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem hominibus referendum est acceptum.
不过,布鲁图斯为什么又要退回来呢? 我对天发誓,为你如此忙碌感到难过,这本该归功于十个人。
est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique gratissimum.
这确实是件苦差事,但还能忍受,而且对我来说是极好的。
de armis nihil vidi apertius.
关于武装的事,我没有见过比这更显而易见的了。
fugiamus igitur et, ut ais, coram.
因此我们逃跑吧,正如你所说,见面再决定。
Theophanes quid velit nescio.
我不知道狄奥法内斯想要什么。
scripserat enim ad me.
因为他曾写信给我。
cui rescripsi ut potui.
我尽我所能给他回了信。
mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent.
但他又写信给我,说他想来我这里,以便既谈论他自己的事,也谈论一些与我相关的事。
tuas litteras exspecto.
我期待着你的来信。
vide, quaeso, ne quid temere fiat.
请千万小心,免得鲁莽行事。
§15.19.2Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire.
斯塔提乌斯写信给我说,小昆图斯·西塞罗曾与他谈过话,极其坚决地声称自己无法忍受这些事;他已下定决心要投奔布鲁图斯和卡西乌斯。
hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego quid sit interpretari non possum.
事实上,我现在极想知道这件事;这究竟意味着什么,我无法理解。
potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est.
他可能是因为对安东尼生气而企图做些什么,也可能现在是在寻求新的名声,或者整件事可能纯粹是个一时兴起的计划;无疑确实如此。
sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim.
但无论如何,我也感到担忧,他的父亲也心神不宁;因为父亲知道那个孩子关于自己说过些什么——以前对我说的那些话,真是令人难以置信。
plane quid velit nescio.
显然,我不知道他究竟想要什么。
a Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil.
我会从多拉贝拉那里得到我认为合适的委任,也就是说,什么都没有。
dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus.
告诉我,盖乌斯·安东尼想成为七人委员会成员吗? 他确实配得上。
de Menedemo est ut scribis.
关于梅内德穆斯的事,正如你所写的。
facies omnia mihi nota.
你要把一切都让我知晓。