§15.1A.1Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum.
昨天,当我正要离开普特奥里别墅时,我给你发了一封信,并顺道去了库迈别墅。
ibi bene valentem videram Piliam.
在那里,我看到皮莉亚身体健康。
quin etiam paulo post Cumis eam vidi.
不仅如此,不久之后我还在库迈见到了她。
venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi.
因为她是来参加葬礼的,而我也参加了那场葬礼。
Cn. Lucullus familiaris noster matrem efferebat.
我们的朋友格奈乌斯·卢库鲁斯正在为他的母亲送葬。
mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi.
因此,那天我留在了西努埃萨别墅,并于次日早晨从那里出发前往阿尔皮努姆时写下了这封信。
§15.1A.2erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere.
不过,我没有什么新消息要写,也没有什么要向你打听的,除非你恰好认为这件事与此相关。
Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet.
我们的朋友布鲁图斯把他手头在卡皮托利乌姆集会上发表的演说寄给了我,并请求我在他发表之前,不要出于阿谀而予以修改。
est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra.
这篇演说在思想和措辞上都写得极其优雅,以至于无以复加。
ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem ardentius.
然而,如果由我来主持那个申辩,我写起来会更加充满激情。
ὑπόθεσισ vides quae sit et persona dicentis.
你明白其主题是什么,以及说话者的身份是什么。
itaque eam corrigere non potui.
因此,我无法修改它。
quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte.
因为在我们朋友布鲁图斯所渴望追求的那种文体中,以及在他对最佳雄辩文体所持的判断中,他在这篇演说中已经完美地实现了它,以至于不可能更加优雅了;但我追求的是另一种,无论这正确与否。
tu tamen velim eam orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse.
不过,我还是希望你能读读那篇演说,除非你恰巧已经读过了,并让我知道你自己的判断。
quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸσ sis in iudicando.
虽然我担心,你会因为自己的家族名而产生偏差,在判断时变成一个极端的阿提卡主义者。
sed si recordabere Δημοσθένουσ fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα et gravissime dici.
但是,如果你能回忆起德摩斯梯尼的如雷雄辩,你就会明白,既可以做到最符合阿提卡风格,同时又最具庄重与分量。
sed haec coram.
但这些事面谈吧。
nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.
现在,我不想让梅特罗多鲁斯不带信件,或者带着一封空洞无物的信去你那里。