§15.1.1o factum male de Alexione! incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte maxime quod plerique mecum,
"ad quem igitur te medicum conferes?"
quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est? amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero.
亚历克西翁的事真是太不幸了! 难以置信他给我带来了多么巨大的痛苦,而且,凭赫拉克勒斯起誓,这绝非主要因为大多数人对我说的那种原因:“那么,你现在要去向哪位医生求诊呢? ”我现在要医生做什么? 或者如果需要,医生难道竟如此匮乏吗? 我所怀念的,是他对我的爱戴、温和与甜蜜。
etiam illud.
还有这一点。
quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus.
当如此突然的疾病夺去了一位自我克制、医术极高的医生时,还有什么是不必惧怕的呢? 但对于这一切,唯一的安慰是,我们是在这样的条件下出生的:我们不应拒绝任何可能发生在人类身上的事情。
§15.1.2de Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum.
关于安东尼,我之前已经写信告诉你,我没有与他会面。
venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano.
因为他来到米塞努姆时,我正在庞培的别墅里。
inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi.
在我得知他到来之前,他已经从那里出发了。
sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano.
但偶然的是,正当我读你的信时,希尔提乌斯在普uteoli的别墅里拜访我。
ei legi et egi.
我把信读给他听并进行了交涉。
primum quod † attinet, nihil mihi concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui.
首先,关于[…],他没有向我做出任何让步,但随后在总结时,他把我确立为不仅是这件事、而且是他整个执政官职位的裁决者。
cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum.
至于安东尼,我们将以这样一种方式与他交涉,使他明白,如果他在那件事上满足了我们,我将完全属于他。
Dolabellam spero domi esse.
我希望多拉贝拉在家。
§15.1.3redeamus ad nostros.
让我们回到我们朋友们的话题。
de quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem.
关于他们,你表示由于他们公告的温和,你抱有良好的希望。
ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum.
然而,在五月十六日希尔提乌斯为了会见潘萨而从普uteoli前往那不勒斯时,我彻底看穿了他的全部真实想法。
seduxi enim et ad pacem sum cohortatus.
因为我把他拉到一边,力劝他维护和平。
non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere.
他当然不能否认自己渴望和平,但他表示,他害怕我们朋友们的武装并不亚于害怕安东尼的武装;而且,尽管双方都有理由配备卫队,他自己却害怕这两股力量。
quid quaeris? οὐδὲν
你还要问什么? 毫无希望。
§15.1.4de Quinto filio tibi adsentior.
关于年轻的昆图斯,我同意你的看法。
patri quidem certe gratissimae bellae tuae litterae fuerunt.
你那封极好的信对他父亲来说确实是最受欢迎的。
Caerelliae vero facile satis feci; nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem.
至于凯雷莉亚,我很容易就让她满意了;她似乎并没有显得特别焦虑,如果她不焦虑,我当然也不会。
istam vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror.
但是,关于你写道对你造成困扰的那位女士,我完全惊讶于你竟然接见了她。
nam quod eam conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, †τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?†
"quid est aútem cur ego pérsonatus ámbulem?"
Parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam.
因为至于我在朋友们面前,在她三个儿子和你的女儿听着的情况下赞美了她,这又会产生什么后果呢? 这是怎么回事? “但是,为什么我要戴着面具走动呢? ” 难道老年本身的面具还不够丑陋吗? 至于布鲁图斯请求我在朔日前去见他,他也给我写了信,也许我会去的。
sed plane quid velit nescio.
但我显然不知道他想要什么。
quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur.
因为当我自己也需要建议时,我能给他提供什么建议呢? 况且他为自己不朽的名声考虑,远胜过为我们的安宁考虑。 关于女王的传闻正在平息。
de Flamma, obsecro te, si quid potes.
至于弗兰马的事,我求你,如果你能做点什么,请务必尽力。