§15.18.1xvii Kal.
岁首(卡兰茨)前十七日。
etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
虽然我似乎已经向你写得足够清楚,我需要什么,以及如果你方便的话我希望你做什么,但当我出发并在湖上航行时,我还是决定必须把提罗派到你那里去,以便他能参与那些正在办理的事务;而且我还写信给多拉贝拉,说如果他认为可行的话,我想出发,并向他请求提供运输用的骡子。
§15.18.2ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est.
因此,在这些事务中(因为我知道你极度忙碌,既为了布特罗图姆人的事,又为了布鲁图斯的事——我怀疑他的豪华竞技会的筹备和管理大部分都落在了你的身上)——因此在类似的情况下,你还是会为我们分出一点精力的;因为并不需要太多。
mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur.
在我看来,事态似乎正走向一场屠杀,而且是迫在眉睫的屠杀。
vides homines, vides arma.
你看到了那些人,你看到了武器。
prorsus non mihi videor esse tutus.
我完全不觉得我是安全的。
sin tu aliter sentis, velim ad me scribas.
但如果你有不同的看法,我希望你写信告诉我。
domi enim manere, si recte possum, multo malo.
因为如果能安然无恙的话,我宁愿留在家里。