Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §15.13.1-15.13.7

第二反腓力辞的处理与对局势的担忧

第 422 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗回复了阿提库斯的两封来信,讨论了在政治运动中保持适度距离的看法、已寄出的《第二反腓力辞》的处理方式,以及对奥塔维亚诺动向的担忧,并报告了在前往庞贝庄园途中的写作近况。

§15.13.1viii Kal. duas a te accepi epistulas.
在六月二十四日,我收到了你的两封信。
respondebo igitur priori prius.
因此,我先回复前一封。
adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen.
我同意你的看法,即我们既不当领导者,也不做殿后人,但仍应表示支持。
orationem tibi misi.
我已经把演说辞寄给你了。
eius custodiendae et proferendae arbitrium tuum.
关于它的保管与发表,全凭你的决定。
sed quando illum diem cum tu edendam putes?
但是,你认为该发表它的那一天究竟何时才会到来呢?
§15.13.2indutias quas scribis non intellego fieri posse.
你信中所写的“休战”,我不明白如何能够实现。
melior est ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror.
更好的办法是“保持沉默”(不作回应),我想我会采用这一对策。
quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius.
至于你写道有两个军团已抵达布伦迪西乌姆,你们会先知道一切。
scribes igitur quicquid audieris.
因此,凡是你听到的消息,都请写信告诉我。
§15.13.3Varronis διάλογον exspecto.
我正在等待瓦罗的“对话篇”。
iam probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire.
我已经赞同创作一部“赫拉克莱德斯式”的作品了,特别是既然你如此喜爱它;但我还是想知道你想要什么样子的。
quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem.
至于我以前、甚至“更早”(因为你更喜欢这个词)写给你的事情,你已经让我对写作更加热烈了。
ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem.
因为在我早已熟知的你的判断之上,你又加上了佩杜卡埃乌斯的权威,这在我心中分量极重,且极为关键。
enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam.
因此,我将竭尽全力,不让你觉得我缺乏勤勉或细致。
Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo.
正如你所写,我正在拉拢温蒂努斯和法贝里乌斯。
Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit.
我认为克劳狄乌斯并无恶意;尽管……不过随他怎么做吧。
de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior.
至于保留自由——这确实是最甜蜜不过的事了——我同意你的看法。
itane Gallo Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud? cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
加卢斯·卡尼尼乌斯竟然如此? 噢,无耻之徒! 我还能怎么说呢? 好个谨慎的马尔凯鲁斯! 我虽也是如此,但还算不上最谨慎。
§15.13.4longiori epistulae superiorique respondi.
我已经回复了你那封较长、较早的信。
nunc breviori propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium nostrae senectutis.
现在,对于你这封较短、近期的信,我除了说它极为贴心之外,还能回复什么呢? 西班牙的事态非常顺利,只要我能看到巴尔比留斯安然无恙,他可是我们晚年的依靠。
de Anniano item, quod me valde observat Visellia.
关于安尼亚努斯的事也是如此,维塞莉亚对我极为敬重。
sed haec quidem humana.
但这确实只是人间俗事。
de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim.
你说明白关于布鲁图斯的事你一无所知,但塞耳维利亚说马尔库斯·斯卡普提乌斯已经来了,而且他会秘密来见她,我将会知道一切;我一得知消息便会立刻转告你。
interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari.
在此期间,她还说巴苏斯的一个奴隶来了,报告说亚历山大军团已经全副武装,巴苏斯正被召集,卡西乌斯正被期待。
quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura.
简而言之,国家似乎要收回自己的权利了。
sed ne quid ante.
但别高兴得太早。
nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
你了解这些家伙在强盗勾当上的老练和他们的疯狂。
§15.13.5Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse.
极其优秀的学者多拉贝拉——虽然在我写这封信、正上甜点时,听说他已经到了拜埃——但他还是从富尔米亚埃的庄园给我写了信,我出浴盆时收到了这封信,信中说他在资金划拨一事上已经尽了最大努力。
Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum.
他指责温蒂努斯(当然,那家伙就像造币官一样在推托耍滑),但说我们的塞斯提乌斯已经承担了整个事务,他真是一个极好的人,而且非常关爱我们。
quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non quivis nostrum.
不过我想问,塞斯提乌斯在这件事上究竟能做些什么,是我们任何人做不到的呢?
sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.
但如果有任何出乎意料的事,请让我知道;如果像我认为的那样,这是一桩泡汤的买卖,你也还是写信告诉我,这件事不会让我心神不宁。
§15.13.6nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus προσφωνοῦμενque Ciceroni; qua de re enim potius pater filio? deinde alia.
我们在这里钻研哲学(因为还能做什么呢? ),并正宏伟地阐述着关于“义务”的论题,且将其献给小西塞罗;因为父亲对儿子谈论什么题目会比这更合适呢?
quid quaeris? exstabit opera peregrinationis huius.
然后是其他主题。 总之,这次旅行的成果将会展现出来。
Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed interpellatores illic minus molesti.
人们本以为瓦罗今天或明天会到;但我正急着赶往庞贝庄园,倒不是因为有什么地方比这里更美,而是因为那里的打扰者没那么烦人。
sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus.
但请详细写给我,米尔蒂鲁斯的案子究竟是怎么回事(我确实听说他已经受到了惩罚),以及他被谁收买一事是否已足够明朗。
§15.13.7haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam.
我写这封信时,正估摸着演说辞刚刚送达你手中。
hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica reciperata.
噢,我是多么害怕听到你的看法啊! 不过这与我何干? 除非国家得以恢复,否则它是不会公开面世的。
de quo quid sperem non audeo scribere.
至于对此我有何期盼,我不敢写下来。

词汇与语法注释

  1. 15.13.1agmen cogamus — 军事术语,指“行军殿后”。此处与“duces simus”(当领导者)相对,比喻在政治事态中既不主导、也不承担善后工作的政治距离感。
  2. 15.13.2vos omnia prius — 省略了动词“scietis”或“audietis”的句式。指出由于阿提库斯等人(vos)身处信息中心的罗马,会比身在地方的西塞罗更早获悉布伦迪西乌姆的动向。
  3. 15.13.3cautum Marcellum — 感叹宾格(accusative of exclamation)的用法,意为“多么谨慎的马尔凯鲁斯啊!”。紧接其后的“me sic”也包含了动词“esse”或“facere”等的省略。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §15.13.1-15.13.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:15.13.1-15.13.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。